Iosephus de Acosta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iosephus de Acosta
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus de Acosta: imago
Nativitas: 1540; Medina Campi
Obitus: 15 Februarii 1600; Salmantica
Patria: Hispania

Consociatio

Religio: Catholicismus

Iosephus, vulgo José de Acosta (Medinae Campi anno fere 1540 natus; mortuus Salmanticae in urbe die 15 Februarii 1600), missionarius et rerum Americanarum scriptor, auctor fuit operum Historia natural y moral de las Indias et De procuranda Indorum salute.

Historia natural y moral de las Indias: titulus primae editionis (Hispali, 1590)

Iosephus de Acosta proles fuit familiae Iudaeorum conversorum. Novitius Iesuita annum tredecimum agens factus est. Anno 1570 in Americam missus est, ubi per Carthaginem Indiarum et portum Nominis Dei ad Peruviam profectus est. Ibi Andibus altissimo Pariacacae transitu permeatis, effectu altitudinis[de] et keratitide nivali aegre superatis (quos morbos ille inter primos descripserit), obviam viceregi Francisco Toletano occurrit. De conversione Amerindorum Peruvianorum ab 1572 usque in 1583, deinde Mexicanorum usque in 1587 laboravit, eodemque tempore res geographicas, physicas, ethnographicas, biologicas observabat. In Hispaniam reditus has observationes praesertim in opere Hispanico Historia natural y moral de las Indias rettulit, Hispali anno 1590 edito; e quo libri I et II, de geographia "Novi Orbis", Latine dum in Peruvia morabat composuerat annoque 1589 Salmanticae divulgaverat sub titulo De natura novi orbis libri duo.

Scripta[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]