Clemens Brentano

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Clemens Brentano, poeta Romanticismi Germanicus clarissimus

Clemens Brentano (natus die 9 Septembris 1778 in Ehrenbreitstein apud Confluentes (Germania), mortuus die 28 Iulii 1842 Asciburgi) Germanicus poeta fuit. Genus Romanticismi fovebat. Pater Petrus Antonius e Langobardia venit, mater Maximiliana filia scriptricis Sophiae Laroche fuit. Clementi soror Elisabetha uxor Achim von Arnim fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Voluerunt familiares Clementem nolentem mercatorem fieri. Cum horae in officiis negotiatoriis peractae ad irritum irent, licuit gymnasium frequentare. Patre decesso (anno 1797) Ienam petivit, ubi Romaticismi fautores convenit et multa iocosa egit. Usque annum 1804 multa itinera fecit et vixit Dresdae, Ienae, Marburgi (apud Fridericum Carolum de Savigny), Francofurti et Vindobonae. Reversus est Marburgum ubi apud Ernestum de Lasaulx degebat. Isto tempore mythistoriam phantasticam »Godwi, oder das steinerne Bild der Mutter« scripsit sub pseudonymo Mariae (Bremen 1800–1802, 2 partes). Anno 1801 complicata comoedia ludis philologicis pullulans »Ponce de Leon« (Göttingen 1804), anno 1802 Dusseldorpii melodramaticum opus »Die lustigen Musikanten« (Frankfurt 1803), anno 1803 »Chronika eines fahrenden Schülers« (editio nova, Berolini 1872) apparuerunt. Anno 1803 in matrimonium duxit Sophiam Mereau, quae divortium fecerat cum professore aliquo Ienensi et ipse scripserat »Gedichte« (Berolini 1800–1802, 2 vol.) et plures fabulas Milesias (»e.g. Kalathiskos«). Anno 1805 Heidelbergam iit ubi consuetudinem intimam contraxit cum Iosepho Görres et Achim von Arnim. Cum illo edidit collectiones cantilenarum popularium »Des Knaben Wunderhorn« (Heidelbergae 1806–1808, 3 partes) et anno 1808 periodicum »Einsiedlerzeitung« (postea »Tröst-Einsamkeit«) quod querelas cum Ioanne Henrico Voß provocavit. Tunc etiam pepigit »Der erste Bärenhäuter«. Die 31.10.1806 ex inopinatu uxor animam efflavit. Anno sibi despondebat Augustam Busmann, filiam fratris hominis argentarii Bethmann. Nuptiae Cassellae factae sunt - sed divortium mox secutum est.

Deinde Landishutam iit et anno 1809 Berolinum, ubi pergebat opusculum poeticum »Romanzen vom Rosenkranz«, historiam Fausticam non doctam et scripsit »Der Philister vor, in und nach der Geschichte« (Berolini 1811, paucissimis in exemplaribus editum - tamen laudatissimum quoddam opus). Sese contulit in Bohemiam in familiae praedium Bukowan a fratre Christiano (1784-1851) curatum. Post unum annum, cum drama historicum »Die Gründung Prags« (Aquinci 1815) exaravisset, Vindobonam iit. Ibi velocissime scripsit anno 1813 für pro Scaenis imperialibus spectaculum »Am Rhein, am Rhein!« et pro Theatro ad flumen Wien »Viktoria und ihre Geschwister« (Berolini 1817), quod tamen numquam publice praesentatum est. Inde Berolinum revenit, ubi scripsit historias optimas praetitulatas »Geschichte vom braven Kasperl und dem schönen Annerl«, »Die mehreren Wehmüller« et »Die drei Nüsse«.

Hic mutatio eius in religiosis facta est. Catholicus vivax munditia mundana reliquit et ultramontanismo favere coepit. Autumno anni 1818 iit ad Dülmen ubi apud domnam quandam visiones accipientem (Anna Catharina Emmerich) usque eius mortem anno 1824 mansit. Eius visiones conscripsit, quarum nonnullae vel publicatae sunt. Postea denuo magis iucunde vixit diversis in locis: Bonnae, Winkel am Rhein, Aquis Mattiacis, Francofurti, Argentorati (apud Görres) Confluentibus. Confluentibus mansit longum tempus, antequam anno 1833 Monacum iret. Ultimum opus venit anno 1838 in versione sua aucta: agitur de fabula »Gockel, Hinkel und Gackeleia« (nova editio, Ratisbonae 1880). Mense Novembri anni 1841, frater iussit illum aegrotatum Asciburgum venire.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Clementi Brentano phantasia sensusque infinita erant. Quia nonnumquam afuit laboris amor haud ultra attinxit quoad compositionem operum. Tamquam lyricus in cantilenis minoribus et romanticis optimus citharoedus fuit: simplicitas eorum popularitatem valde auxit. Fabulae eius »Märchen« (scriptae iam anno 1811) captant tam phantasia romantica quam argumentis.

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, Band 3. Lipsiae 1905, p. 391-392, quae in interreti hic legi possunt.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]