Compositio musica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Compositio musica est vel originalis res musica, vel structura rei musicae, vel ratio novae rei musicae creandae. Homines qui compositionem exerceant compositores appellantur.

Quamquam compositio hodie in tractatione cuiusque elementi musici (harmonia, melodia, forma, rhythmus, et timbre), consistere habetur, secundum Ioannem Beniaminum de Laborde (1780:2:12):

Compositio solum in duabus rebus consistit. Prima est nonnulli soni tam ordinati et dispositi . . . ut eorum series auri placeat. Hoc est quod antiqui melodia. appellabant. Secunda res est duos vel plures sonos eodem tempore claros facere tali modo ut eorum iunctura iucunda sit. Hoc est quod appellamus harmoniam, quae nomen compositionis solum meret.[1][2]

Compositiones musicae[recensere | fontem recensere]

Res musica formam compositionis habet notatione musica scripta vel singulus est eventus acusticus (perfunctio viva vel impressa). Si ante perfunctionem componitur, musica memoriter perfungi potest, per notationem musicam scriptam, vel per ambarum coniuncturam. Compositiones elementa musica comprehendunt, quae inter homines et inter culturas late variant. Compositio extemporanea est factum componendi per perfunctionem, elementa musica sponte cogens. Res (Anglice piece) est

vocabulum generalis et non technicum quod praecipue ad compositiones instrumentales ex saeculo septimo decimo porro adhiberi [coepit]. . . . Verbum res et eius pares, cum non singillatim considerantur, ad movimenta in sonatis vel symphoniis raro adhibitae sunt. . . . Compositores adhibuerunt haec vocabula omnia [in eorum linguis variis] saepe in formis multiplicibus. . . . In musica vocali . . . vocabulum ad greges operaticos saepissime adhibetur."[3][4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "Composition consists in two things only. The first is the ordering and disposing of several sounds . . . in such a manner that their succession pleases the ear. This is what the Ancients called melody. The second is the rendering audible of two or more simultaneous sounds in such a manner that their combination is pleasant. This is what we call harmony, and it alone merits the name of composition."
  2. Forte, 1979:1.
  3. Anglice: "general, non-technical term [that began to be] applied mainly to instrumental compositions from the 17th century onwards. . . . Other than when they are taken individually 'piece' and its equivalents are rarely used of movements in sonatas or symphonies. . . . Composers have used all these terms [in their different languages] frequently in compound forms. . . . In vocal music . . . the term is most frequently used for operatic ensembles."
  4. Tilmouth 1980:14:735.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Forte, Allen. 1979. Tonal Harmony in Concept & Practice. Ed. 3a. Novi Eboraci: Holt, Rinehart and Winston. ISBN 0030207568.
  • Laborde, Jean-Benjamin de. 1780. Essai sur la musique Ancienne et moderne. 4 vol. Lutetiae: Ph. D. Pierres & Eugène Onfroy.
  • Tilmouth, Michael. 1980. Piece. The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. Stanley Sadie, 14:735. Londinii: Macmillan Publishers; Novi Eboraci: Grove's Dictionaries. ISBN 1561591742.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad compositiones spectant.