Ultramontanismus

E Vicipaedia
Gryllus contra catholicos obstinatos: vulpes ad sinistram momentum expectat, quo raedam in directionem veterem redirigeret; 1848

Ultramontanismus fuit catholicismi interpretatio praesertim in Germania saeculi XIX, quae salutem spiritalem et socialem/politicam omnem in regione ultra montes, i.e. in Italia/Romae, quaerebant. Unde adversarii systema odiosum omne circa papam et Curiam Romanam congregatum ultramontanum insultanter vocabant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Terminus technicus saeculo XVIII ineunte in Francia inventus est ad designandos catholicos erga papam fidelissimos Gallicanismo (i.e. catholicismo nationali Francico) abhorrentes. In Germania saeculi XIX autem ista ala catholica res recentiores respuebat et nullam auctoritatem statalem in ecclesiasticis accipere voluit. Econtra decisiones Concilii Vaticani Primi, e.g dogma de infallibilitate papali, multitudo ultramontanistarum probavit. Terminus technicus olim neutralis in dictum et vocem detritam mutabatur tempore sic dictae Querelae culturalis (Kulturkampf) inter Borussiam protestanticam respective Othonem de Bismarck et catholicos pios. Centrum (factio) generatim ultramontanismi radicalis accusatum est. Similis culturalis rixa etiam in Helvetia eodem tempore saeviebat.

Inter catholicos activos ultramontanismus significa(vi)t habitum liberalia recusantem.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Austin Gough: Paris et Rome: les catholiques français et le pape au XIXe siècle, Editions de l'Atelier, 1996. ISBN 9782708231863
  • Catherine Maire: Quelques mots piégés en histoire religieuse moderne: jansénisme, jésuitisme, gallicanisme, ultramontanisme. In: Annales de l’Est, Association d’historiens de l’Est, 2007, pp. 13-43.
  • Gisela Fleckenstein, Joachim Schmiedl (edd.): Ultramontanismus. Tendenzen der Forschung. Bonifatius, Paderbronnae 2005, ISBN 3-89710-306-0 (Einblicke 8).
  • Jürgen Strötz: Der Fels der Kirche. Ultramontane Kirchenlehre im 19. Jahrhundert, dargestellt am Beispiel des Eichstätter Bischofs Franz Leopold Freiherrn von Leonrod (1827–1905). Kovač, Hamburgi 2003, ISBN 3-8300-1108-3 (Studien zu Religionspädagogik und Pastoralgeschichte 4).
  • Nive Voisine, Jean Hamelin (edd.): Les Ultramontains canadiens-français, Monte Regio, Boréal Express, 1985. ISBN 9782890521230
  • Philippe Boutry, « Ultramontanisme », in: Philippe Levillain (ed.): Dictionnaire historique de la papauté, Lutetiae, Fayard, 1994, pp. 1651-1653.
  • Stefan Heid, Karl-Joseph Hummel (edd.): Päpstlichkeit und Patriotismus. Der Campo Santo Teutonico: Ort der Deutschen in Rom zwischen Risorgimento und Erstem Weltkrieg (1870–1918) (= Römische Quartalschrift für Christliche Altertumskunde und Kirchengeschichte. Supplementband 65). Herder, Friburgi Brisgoviae 2018, ISBN 978-3-451-38130-0.
  • Victor Conzemius: Ultramontanismus. Commentatio in: Theologische Realenzyklopädie. Tomus 34, 2002, p. 253–263.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]