Franciscus Brentanus

E Vicipaedia
(Redirectum de Franciscus Brentano)
Franciscus Brentanus.

Franciscus Brentanus,[1] sollemniter Franz Clemens Honoratus Hermann Josef Brentano (1838–1917), fuit philosophus Germanus, qui praeter philosophiam etiam psychologiam magnopere provexit. Philosophiam praesertim notione intentionalitatis ditavit, et psychologiam a philosophia liberavit. Brentanus ad philosophiam Aristotelis et scholasticorum animum intendit vehementerque ad motus empiricos et positivisticos saeculi XIX inclinavit. Franciscum Brentanum multi habent praecursorem phaenomenologiae, quia introspectione vel sui observatione usus conscientiam ex parte primae personae descripserit; et philosophiae analyticae, quia de philosophia methodos exactas scientiarum naturalium postularet.[2]

Brentanus, praeceptor gratiosus, permultum apud Edmundum Husserl, Alexium Meinong, Thomam Masaryk, Carolum Stumpf, aliosque valuit, qua re in philosophia Europaea saeculi XXI primas partes egit.

De vita et operibus[recensere | fontem recensere]

Franciscus Brentanus natus est die 16 Ianuarii anno 1838 in claustro Marienberg prope Bopardiam, urbem Germaniae, ortus familia Germano-Italiana religiosa hominum intellectualium, nam Clemens Brentanus patruus et Bettina de Arnim amita in numerum praecipuorum scriptorum romanticismi referuntur, et Ludovicus Iosephus Brentano frater rerum oeconomicarum peritus erat.

Brentanus mathematicae, poeticae arti, philosophiae, theologiae studuit Monaci, Herbipoli et Berolini. In gradum doctoris philosophiae Tubingae in Universitate Eberhardina Carolina anno 1862 promotus est. Quo accepto gradu Brentanus theologiae studere coepit. Anno 1864 pastor ecclesiae Catholicae ordinatus est.

Attamen cursum academicum in universitate Herbipolensi continuavit. Scriptum habilitationis de psychologia Aristotelia anno 1867 edidit. Quamquam de sacerdotio eius in facultate dubium erat, anno 1873 tandem professor ordinarius factus est. Per ea tempora tamen Brentanus magis magisque conflictatus doctrina publica ecclesiae catholicae, praesertim dogmate infallibilitatis papae, a Concilio Vaticano primo anno 1870 promulgato, e sacerdotio et ex munere professoris discessit. Unde ad Ecclesiam Veterem Catholicam adhaesit.

Post habilitationem suam Brentanus studiose fundamentis psychologiae operam dedit. Anno 1874 Brentanus in universitate Vindobonensi munus professoris ordinarii accepit, et eodem anno magnum opus suum, quod Psychologie vom empirischen Standpunkt ('De psychologia empirica') inscripsit, divulgavit.[3] Circiter viginti annis felicier docuit, et multa scripta breviora evulgavit, quorum argumenta inter aestheticam et ethicam variabant.

Anno 1880 tamen Brentanus in discrimen adductus est, nam cum Idam von Lieben in matrimonium ducere vellet, offensus est lege Austro-Hungarica, quae sacerdotibus ordinatis, etsi postea sacerdotium renuntiassent, matrimonio interdicebat. Ut hoc impedimentum superarent, civitate Saxoniae ad tempus accepta in matrimonium iuncti sunt. Quo quidem factum est, ut Brentanus munus professoris amitteret et sine mercede privatim docere (Privatdozent) cogeretur.

Anno 1888 natus est filius Ioannes Michael (mortuus 1969), et anno 1894 uxor Ida mortua est diphtheria confecta. Insequenti anno Brentanus desponso animo Austriam reliquit, sed etiam tum tres commentarios ad ephemeridem Vindobonensem Neue Freie Presse misit, quos "Meine letzen Wünsche für Österreich" ('Ultima desideria mea ad Austriam') titulavit. In ea serie commentariorum non solum philosophiam suam methodumque psychologicam delineavit, sed etiam condicionem iuridicam priorum sacerdotum in Austria acriter reprehendit. Anno 1896 Florentiae consedit, ubi insequenti anno Aemiliam Ruprecht in matrimonium duxit.

Per totam vitam magnum numerum studiosorum numeravit, quorum plerique philosophi et psychologi magni momenti facti sunt, ut Edmundus Husserl, Sigmundus Freud, Alexius Meinong, Thomas Masaryk, Christianus von Ehrenfels, Rudolphus Steiner, Casimirus Twardowski, Carolus Stumpf, Antonius Marty. Multi professores facti sunt in diversis partibus imperii Austro-Hungarici: Marty et Ehrenfels Pragae, Meinong Graeci, Twardowski in Leopoli, qui Brentanianismum per totum Imperium Austro-Hungaricum disseminaverunt.

Brentanus dicere solebat se discipulos suos hortari velle, ut mente critica et subtilitate scientifica cogitarent, praeiudicia vitarent, neque doctrinis philosophorum incaute excitarentur. At ipse, si quis discipulorum pristinorum aliquas doctrinas eius reprehenderet, acerrime respondit, reprehensionesque disputare recusavit, emendationesque neglexit. Fieri potest, ut una causa huius morositatis fuerit infirmitas oculorum, nam prae morbo oculorum aegre legere aut scribere potuit et iam ante annum 1910 caecus erat. Aemilia uxore usus est lectrice, cui etiam ultima opera sua dictavit. Itaque beneficio uxoris Brentanus Florentiae aliquot libros facere potuit.

Anno 1907 Untersuchungen zur Sinnespsychologie edidit, breviorum textuum psychologicorum collectionem. Anno 1911 non solum alterum volumen libri Psychologie vom empirischen Standpunkt divulgavit, sed etiam libros, quibus Aristotelem tractabat: Über Aristoteles et Aristoteles und seine Weltanschauung ('De cosmotheoria Aristotelis'). Cum primo bello mundano Italia bellum contra Germaniam et Austriam iniisset, Brentanus, qui se omnium trium nationum civem esse intellexit, in Helvetiam, quippe quae neutrius partis esset, transiit. Turici die 17 Martii anno 1917 mortuus est.

Brentanus ingentem numerum manuscriptorum ineditorum reliquit, quae ab Alfredo Kastil et Anschario Kraus, discipulis Antonii Marty, ex magna parte Aenipontum translata sunt. Cogitabant enim archivum Brentani constituere, cui consilio etiam favit Thomas Masaryk, quondam discipulus Brentani et ab anno 1918 primus praeses rei publicae Cechoslovaciae. Quod archivum anno 1932 Pragae conditum est, sed propter perturbationes in Europa centrali factas mox necesse erat bonam partem archivi in diversos locos Civitatum Foederatarum transferre. Nonnullae partes postea in Europam reportatae sunt, praesertim ad Universitatem Graecensem et ad archivum familiae Brentani Bloniaci in Helvetia situm.[4] Ad summam, Kastil et Kraus bona initia fecerunt, sed editio critica operum Brentani adhuc in spe est.

De logica[recensere | fontem recensere]

Brentanus plerumque logicam translaticiam sequitur, nec tales novationes decretorias fecit, quales Gottlob Frege paulo post eum, aut Bernardus Bolzano ante eum. Attamen dignus est, qui in historia logicae commemoretur, quia principia logica miro modo simpliciora reddidit. Secundum Brentanum, iudicia atomica ad duas formas reduci possunt: ​​X EST vel X NON EST. Quae ita intellegenda sunt: X notioni exempla sunt aut non sunt. Itaque exempli gratia sententia Aristotelia forma "aliquod S non est P" in formam "S-nonP" transferri potest. Haec sententia, quamquam mira esse videtur, tamen in historia logicae notabilem locum obtinet. Nam logici veteres paene omnes crediderant iudicia duos terminos, A et B, semper habere. Itaque Brentanus quaedam iudicia sane unum tantum habere terminum ostendit, et, cum credat actum iudicandi ipsum semper eundem esse, fit opinio, omnia iudicia simplicia unum tantum terminum habere. Oportet igitur omnia illa re vera ad aliquod obiectum referri. Ita tandem adseveravit simplicissima iudicia postremo iudicia exsistentiae esse, adfirmativa sive negativa. Putabat enim Brentanus totam logicam tunc in duobus superordinatis regulis cogitationis (sicut lege contradictionis) fundari posse. Quam opinionem iam obsolefactam esse constat.

Brentanus opinioni, hodie rarae, favet, quae iudicia vera notione psychologica perspicuitatis describit. Putat enim rationalium notionum significationem postremo in experientia positam esse, et ideo etiam notio veritatis oritur ex locis, in quibus aliquod iudicium rectum esse percipitur. Perspicua sunt non solum iudicia analytica sed etiam iudicia quae ex experientia propriorum animi adfectuum oriuntur. Talia igitur iudicia perspicua vera sunt, sed vera sunt etiam alia, nam constat 'veritatem' proprietatem alicuius rei vel entis non esse. Cum aliquod iudicium verum esse comperimus, talem actum iudicandi rectum esse confitemur. Postremo igitur de iure actus psychici agitur. Brentanus, cum rationes conceptuales a psychologicis ducit, ad "psychologismum" inclinare videtur. Sed hic non de cogitatione concreta hominum, sed de cogitatione in genere agitur.

De ethica[recensere | fontem recensere]

Brentanus in ethica de iudicio recto agi intellegit, quaerit enim: qui sensus, sive adfirmativi sive negativi, recti sunt? Quaestio magna ethicae est, quia bona sunt, quae iustum est benevole excipi. Haec argumenta tractantur in Grundlegung und Aufbau der Ethik ('Fundamenta et structura ethicae'), libro postume ex acroasibus conlecto. In ethica, quam Brentanus praesertim in Aristotele posuit, nulla dantur praecepta ad condiciones speciales relata, sed morales describuntur qualitates, proprietatesque iudiciorum valoris.

Ethica Brentani consequentialismum sequitur, id est: qualitas moralis actionum in consequentiis quae fiunt posita est, sed valor consequentiarum tandem rebus quae per se magni aestimantur nititur, sicut voluptate, conscientia, scientia recta et sensu. Inter celeberrimis operibus Brentani numeratur Vom Ursprung sittlicher Erkenntnis (1889), tractatus parvus de perspicuo quarundam moralium affectionum iure, in quo notiones boni et mali positae sunt.[5] Brentanus singulari favet theoriae morali, secundum quam valores ethici nullo modo ex natura sed solum ex voluntate et habitu sunt. Attamen valores obiectivi validique sunt, cum aliquae voluntates per se rectae sint.

De philosophia mentis[recensere | fontem recensere]

Hodie Brentanus opinionibus ad vitam mentalem pertinentibus memorabilis habetur. Duo genera psychologiae diligenter distinxit: "geneticum" quod in fundamentis rerum versatur, et "purum et empiricum" quod eventa sincera describit. Brentanus, cum ortum psychologiae experimentalis in Austria promoveret, ipse in solam psychologiam descriptivam incubuit, et ita postea phaenomenologos posteriores inspiravit. Sed more positivistarum vehementer dicit descriptivam quoque psychologiam non solum scientificam sed etiam liberam ab inanium rerum cogitationibus et impressionibus propriis esse debere.

Brentanus mentem aliquid veri esse confidit, in quo varia phaenomena fiant; nec dubitat mentem cum corpore iunctam esse (sed quo modo mens cum corpore iuncta sit, non quaerere videtur.) At qualia sunt mentis eventa? Psychica aut corporea esse videntur. Brentanus quasdam notas psychicis eventis proprias praebet, quarum prima et maxima intentionalitas est: ad aliquid enim respiciunt, et cogitanti praesentiam quandam ostendunt. Physica autem phaenomena tales sunt animi status, qui nec intentionales sunt, nec ullam rem adpetunt, nam obiecti expertes sunt, sicut inquies aut lassitudo. Tales sunt etiam irritationes oculorum et aurium, sensorii status obiecti expertes, cum autem observationes obiectum habeant.

Multa alia sunt eventorum psychicorum propria, quae secundum Brentanum secundarium quoddam obiectum habent: quae eventa praeter obiectum primarium ad se ipsa pertinent. De obiectis secundariis, num in psychologia huius temporis utiles sint, admodum disputatum est.

In Psychologie vom empirischen Standpunkt (1874) Brentanus conspectum phaenomenorum psychologicorum creare vult, quae in tria genera praecipua dividit:

  1. cogitationes ad unum obiectum pertinentes, sicut observationes et imagines mentis (Vorstellungen)
  2. cogitationes de aliquo statu rerum vel casu, sicut iudicia
  3. cogitationes passivae (sive "emotionales"), sicut amor et odium.

Quam divisionem utilem esse Brentanus putat, quamquam descriptionem exactam multo tortuosiorem fore concedit. Eventa et obiecta tam interna quam externa mentis alia aliter observantur. Observatio interna, id est experientia ad proprios status mentis pertinens, iudicia plane recta provocare possunt. Pleraeque observationes ad res externas pertinent, et quidem, secundum Brentanum, observatio externa ad parem opinionem plerumque inducit, et quidem naturaliter sine ulla ratiocinatione, nullis enim confidit sensu datis vel mentis obiectis observandi experientiam adferentibus, quae animadvertere subiectum oporteat. Quae opinio obliqui quae dicitur realismi fuerat. Observatio externa, licet recta esse possit, non tam perspicua est quam interna. Nolit igitur Brentanus experientia interna scientiam circumscribere, admonet tamen observationem internam possidere "privilegium epistemicum" (sicut hodie dicunt).

De intentionalitate[recensere | fontem recensere]

In Psychologie hic locus celeberrimus legitur:

In quoque phaenomeno psychico inest quod scholastici medii aevi inexsistentiam intentionalem rei (vel etiam mentis) vocaverunt et quod nos, etsi non plane sine ambiguitate, relationem ad aliquam rem, intentionem ad obiectum (quod hic non realitas intellegi licet), nec seu objectivitatem immanentem vocare possimus. In quoque [phaenomeno psychico] inest aliquid ut obiectum per se, quamquam non eodem modo omnia. In cogitatione aliquid cogitatur, in iudicio aliquid admittitur aut negatur, in amore amatur, in odio odium habetur, in cupidine cupitur, et sic porro.
  • Jedes psychische Phänomen ist durch das charakterisirt, was die Scholastiker des Mittelalters die intentionale (auch wohl mentale) Inexistenz eines Gegenstandes genannt haben, und was wir, obwohl mit nicht ganz unzweideutigen Ausdrücken, die Beziehung auf einen Inhalt, die Richtung auf ein Objekt (worunter hier nicht eine Realität zu verstehen ist), oder die immnente Gegenständlichkeit nennen würden. Jedes [psychische Phänomen] enthält etwas als Object in sich, obwohl nicht jedes in gleicher Weise. In der Vorstellung ist etwas vorgestellt, in dem Urtheile ist etwas anerkannt oder verworfen, in der Liebe geliebt, in dem Hasse gehasst, in dem Begehren begehrt u.s.w.
Psychologie vom empirischen Standpunkt 1874: 115.

Ob hanc pronuntiationem Brentanus auctor intentionalitatis saepe vocatur, licet hoc argumentum iam diu tractatum esse ipse dixerit, nam "inexsistentia intentionalis", quamquam apud Aristotelem non invenitur, identidem apud scholasticos Aristotelios apparet. Si igitur res aliquam qualitatem sicut colorem flavum habet, res flava est, et qualitas in ea "formaliter" sive sine cogitatione apparet. Si rem flavam videam, eadem qualitas in me obiective (vel in cogitatione) appareat. Brentanus quoque phaenomenon psychicum ad obiectum intendi dicit: obiectum in phaenomeno intentionaliter inesse; obiectum non solum veram rem singularem esse non debere, sed etiam abstractionem, proprietatem vel statum rerum esse posse. Cum cogitatio ad aliquam rem pertineat, obiectum intentionale par cogitationi inest. Brentanum intentionalitatem suam in scholastica Aristotelia posuisse animadvertendum est.

Brentanus thesim intentionalitatis in Psychologie quam brevissime exhibet, nam forsitan opinionem suam nondum elaboraverit. Quomodo ergo intentionalitas intellegi debeat? Pars scholasticorum cogitandi actum intentionalem solum ad obiectum externum pertinere (excepta introspectione), sed par exemplum intentionale in mente habere putavit. Par exemplum obiecti ab ipso obiecto plane differt, sed actum, quo dirigi debeat, determinat. Ita fere putaverunt multi philosophi, et etiam Brentanus talem intentionalitatis doctrinam satis diu adprobavit. Nam cum aliquibus scholasticis posterioribus putabat obiecta intentionalia "entia rationis" esse, entia irrealia nec causalia, quae non sunt, quia in "cogitatore" tantum versantur.

At quinam est status ontologicus obiecti intentionalis? Quale obiectum observatione erronea seu imagine mentis involutum est? Qualis res ea est propositio, cui fides fiat? Quas quaestiones Twardowski, Meinong, Husserl inter alios solvere voluerunt entia realia substituendo pro irrealibus. Quorum quisque exemplaria exhibuit, in quibus duo genera rerum plane realium quodam modo posita sunt, ita ut unum genus consistat in iis, quae cogitationibus contineantur, alterum in rebus non mentalibus. Ex quibus nullo Brentanus contentus erat, nam intentionalitatem aliquid, quod cogitandi actus circumscribat, esse voluit.

Brentanus postea, cum metaphysicam suam renovasset, etiam intentionalitatem renovare statuit. Quod in secunda parte operis Psychologie anno 1911 editi apparet. Nam hoc loco dicit (et etiam probare conatur) cogitationem solum ad entia intendi. Neque putat iam esse obiecta plane immanentia intentionaliaque, quae in cogitatione appareant. Tota appellatio 'intentionalitatis' rarescere videtur. Purificatio ontologica metaphysicae recentioris novam exigit interpretationem eorum omnium, quae prius relationibus intentionalibus expressae erant.

Hoc modo Brentanus cum de notionibus sollemnibus declinat tum interpretationem cogitationum non relationalem sponte elaborat: intentionem solam proprietatem subiecti cogitantis fieri; obiecta intentionalia non esse. Proprietates de quibus agitur "relationibus similes" (etwas Relativliches) sunt, sed, si metaphysicam respicias, nihil relativi habent. Relationibus similes sunt tantum modo, quia in expressione linguistica aliud ens nuntiandum est, scilicet obiectum cogitationis.

De metapysica[recensere | fontem recensere]

Multi Brentanum plurimum ad metaphysicam contulisse arbitrantur, quamquam numquam aliquid de metaphysica ordinatim contexere conatus est. Solae selectiones textuum meaphysicorum hactenus editae sunt, sed ex his quoque opiniones Brentani satis manifestae sunt, nam non solum Aristotelem et scholasticos, sed etiam empiricos, sicut Humium et Millium, magni aestimavit. Sed auctoritatem Kantii perniciosam esse existimavit, et idealismum Germanicum contempsit. Propriam metaphysicam analyticam creare voluit, animadvertit enim methodum philosophiae eandem esse ac scientiae naturalis. Unitatem scientiae non commendavit, sed potius, ut philosophia requisitis rationalibus quam maxime cedat, postulavit.

Metaphysica Brentani, theoria entium exsistentium, in eo, quomodo exsistentia intelligenda sit, posita est. Exsistentiam nullam esse qualitatem arbitrabatur: cum aliquid (X) esse adfirmatur, quaerendum, num in X credere rectum sit. Quae cum ita sint, X est, si et modo si in X credere decet vel rectum est. Ad ontologiam efficiendam investigandum esse, in quid credere deceat vel rectum sit.

In principio imprimis cogitandi modum nominalistarum recentis medii aevi secutus est. Secundum hunc modum conceptualisticum certe exsistunt omnia particularium entium genera, et hoc loco etiam proprietates particulares earum quodam sensu exsistunt. Ipse numquam in universalia credidit, nam dixit in realismo conceptuali Platonis doctrinaque formarum aliquid absurdi esse. Brentanus propterea ontologiam inspicere debuit, quod difficultatibus, quae post Psychologie apparuerant, cogebatur, ut clariorem descriptionem entium intentionalium quaereret.

Postremo anno fere 1904 iterum metaphysicam suam accurate recensuit. Quae recensio "discrimen immanentiae" appellata est, quia de entibus internis quaestio praecipua est. Post hoc discrimen metaphysicam omnino novam elaboravit fundamentum philosophiae posterioris. Suo amputato mundo ne qualitates quidem nec status rerum esse denique hoc loco credidit: nihil nisi res exsistere. Quae opinio ontologica reismus appellatur. Itaque Brentanus, cum reismo faveat, etiam nominalismum strictum sustinet, qui docet in mundo singularia tantum esse entia, et quidem concreta neque abstracta. Corpora materialia et spiritualia eiusmodi sunt. Quae cum ita sint, ontologia posterior Brentani solito sterilior esse videtur.

Etiam partes coniunctionesque entium entia sunt. Mereologia sive doctrina partium instrumentum magni ponderis est in philosophia posteriore Brentani. Nam ea ratione tractare nititur abstractiones, quae nominalistas saepe molestant: qualitates abstractas esse "partes logicas" entium concretorum. Brentanus exemplis inlustravit, quomodo adfirmationes, quibus partes complurae inesse videntur, in adsertiones de singularibus transformari possent. Quodammodo analyticis posterioribus antecedit, sed reductio ontologica commendata in philosophia posteriore quam acutissima est. Quae argumenta in Kategorienlehre libro difficili tractantur (1933).

Praeter argumenta ontologica commemorari decent etiam nonnullae singulares quaestiones metaphysicae, de quibus Brentanus opiniones graves habuit. Primum, determinismi fautor severus semper omnia eventa mundi necessaria esse putavit. Tamen non putavit determinismum molestiae esse libertati aut ethicae. Quae opinio, scilicet compatibilismus, satis communis fuit, sed Brentanus libertatem praecipue requirere arbitratur, ut potestates praesentes, cogitationes, considerationes actionesque reticulo relationum causalium conectantur, nam alioqui actor penitus amittatur.

Secundo, per omnem vitam sibi persuasum habebat aliquam esse divinitatem omnipotentem. Itaque ad correctas probationes primae causae provocat, secundum quas series causarum necessariarum in infinitum extendi non potest. Denique, postquam cogitationes eius a Christianismo alienatae erant, more mathematico aliquam divinitatem esse demonstrare voluit. Miro modo putare videtur deum, nullo modo aeternum, in eodem mundo cum entibus mutabilibus esse, et ideo semper mutabilem et ceteris entibus contemporaneum. Tertio, etiam consectaria philosophica exactae scientiae naturalis Brentano placebant. Itaque etiam ultimis annis perspexit gravitatem theoriae relativitatis eiusque interpretationis philosophicae.

Uno tantum loco metaphysica Brentani a ceterorum philosophorum opinionibus differt, nam praesentismo favebat, id est: nihil esse nunc nisi entia praesentis temporis. Non sunt maximus elephantus anni 1900, Napoleo Bonapars, saecula futura, etc.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Zillgenz 1880: 92.
  2. Huemer 2019.
  3. Alterum volumen, Von der Klassifikation der psychischen Phänomene ('De rebus psychicis describendis'), anno 1911 secutum est, et fragmenta tertii voluminis ab Oskar Kraus anno 1928 edita sunt.
  4. Binder 2013.
  5. Cf. Moore 1903.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Antonelli, Mauro (2001) Seiendes, Bewußtsein, Intentionalität: im Frühwerk von Franz Brentano. Alber.
  • Binder, Thomas (2013) There and Back Again: An Updated History of Franz Brentano’s Unpublished Papers, Themes from Brentano, ed. Denis Fisette & Guillaume Fréchette. Rodopi.
  • Brandl, Johannes (1996) Intentionality, The School of Franz Brentano, 261–284, ed. L. Albertazzi, M. Libardi & R. Poli. Kluwer.
  • Chrudzimski, Arkadiusz (2001) Intentionalitätstheorie beim frühen Brentano. Kluwer.
  • George, Rolf (1978) Brentano’s Relation to Aristotle, Grazer Philosophische Studien 5: 249–266.
  • Føllesdal, Dagfinn (1978) Brentano and Husserl on Intentional Objects and Perception, Grazer Philosophische Studien 5: 83–94.
  • Huemer, Wolfgang (2019) Franz Brentano, The Stanford Encyclopedia of Philosophy, ed. Edward N. Zalta.
  • Jacquette, Dale (ed. 2006) The Cambridge Companion to Brentano, Cambridge University Press.
  • Kastil, Alfred (1951) Die Philosophie Franz Brentanos. Francke.
  • Kriegel, Uriah (ed. 2017) The Routledge Companion to Brentano. Routledge.
  • McAlisdair, Linda L. (1976) The Philosophy of Franz Brentano. Duckworth.
  • Moore, G. E. (1903) [Recensio libri Brentani The Origin of the Knowledge of Right and Wrong], International Journal of Ethics 14: 115–123.
  • Morrison, James C. (1970) Husserl and Brentano on Intentionality, Philosophy and Phenomenological Research 31: 27–46.
  • Morscher, Edgar (1978) Brentano and His Place in Austrian Philosophy, Grazer Philosophische Studien 5: 1–10.
  • Smith, Barry (1994) Austrian Philosophy: The Legacy of Franz Brentano. Open Court.
  • Sorabji, Richard (1991) From Aristotle to Brentano: the Development of the Concept of Intentionality, Oxford Studies in Philosophy, Suppl., 227–259.
  • Textor, Markus (2017) Brentano’s Mind. Oxford University Press.
  • Zillgenz, Gerhardus (1880) De praedicamentorum quae ab Aristotele auctore categoriae nominabantur fonte atque origine, Strena Philologa Ludovico Urlichsio per Viginti Quinque Annos Professori Universitatis Virceburgensis a Discipulis Oblata [Festschrift für Ludwig Urlichs] Virceburgi: in Aedibus Stahelianis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Brentanum spectant.