Jump to content

Institutiones

E Vicipaedia

Institutionum libri quattuor sunt enchiridion de iure civili, et unicum veteris iurisprudentiae opus nobis totum perventum. Quidam Gaius, qui iuris praeceptor erat, anno 161 opus hoc conscripsit quod casu anno 1816 in bibliotheca Veronensi inventum est a Bartholdo Niebuhr dum rescriptum codicem Hieronymi legebat.

Institutiones ex quattuor libris constant:

  • I: Ius quod ad personas pertinet
  • II: Ius quod ad res pertinet
  • III: Ius quod ad res pertinet
  • IV: Ius quod ad actiones pertinet

Opera tam clara fuerunt ut Iustinianus Imperator, anno 533, structuram suam resumpsit ad novi enchiridii compilationem faciendam: Iustiniani Institutiones, quae Corporis Iuris Civilis pars est.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]