Ius Latii
Ius Latii in libera re publica Romana primo fuit civitas Latinorum, qui socii erant Romae. Iuribus cum civitate Romana magna ex parte, sed non ex toto, consentiebat. Postea Ius Latii etiam iis incolis provinciarum Romanarum concessum est, qui ad id tempus civitatem Romanam non acceperant.
Historia
[recensere | fontem recensere]Cum Romani bello Latino (340-338 a.C.n.) plurimas Latii urbes suae dicionis fecissent et colonias condidissent, pro sociis Latinis et incolis coloniarum civitas ius Latii dicta creata est, ut iure privato cum Romanis in aequo ponerentur, iis comitiis interesse liceret et civitas Romana concederetur, cum Romae sedes collocavissent. Cum civitates Latinorum prope Romam sitae essent, coloniae iuris Latini imprimis in Hispania, Africa septentrionalis et Gallia meridiana conditae sunt.
Tempore liberae rei publicae exeuntis contentio de aequis sociorum iuribus bellum sociale (91–88 a.C.n. incitavit, quod lege Plautia Papiria finitum est, quae omnibus civitatibus infra Padum flumen sitis civitatem Romanam tribuit. Eodem anno lege Pompeia de Transpadanis consulis Gnaei Pompei Strabonis civitatibus ultra Padum sitis ius Latii ascita est. Gaius Iulius Caesar spatium civitatis Romanae usque ad radices Alpium extendit.
Post Caesarem multis civitatibus imperii Romani ius Latii concessum est, primores autem civitatum, magistratus et (non numquam) decuriones civitatem Romanam accipere solebant, qua etiam ad ordinem equestrem et locum senatorium ascendi potuerunt.
Cum Caracalla constitutione Antoniniana anno 212 paene omnibus Imperii Romani incolis, qui viri liberi erant, civitatem Romanam dedisset, ius Latii omnem paene gravitatem amisit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Alföldy, Géza (1986). Die römische Gesellschaft. Ausgewählte Beiträge (= Heidelberger Althistorische Beiträge und Epigraphische Studien. Vol. 1). Stutgardiae, ISBN 3-515-04610-0, p. 282.
- Coşkun, Altay (2009). Großzügige Praxis der Bürgerrechtsvergabe in Rom? Zwischen Mythos und Wirklichkeit (= Akademie der Wissenschaften und der Literatur, Mainz. Abhandlungen der Geistes- und Sozialwissenschaftlichen Klasse, 2009/1). Moguntiaci/Stutgardiae, ISBN 978-3-515-09350-7.
- Galsterer, Hartmut (1999). Latinisches Recht. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 6, Stutgardiae, ISBN 3-476-01476-2, col. 1172–1174.
- Mathisen, Ralph W. (2006). Peregrini, Barbari, and Cives Romani: Concepts of Citizenship and the Legal Identity of Barbarians in the Late Roman Empire. In: American Historical Review. Vol. 111, No. 4, p. 1011–1040, [doi:10.1086/ahr.111.4.1011].
- Steinwenter, Artur (1918). Ius Latii. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. X,1, Stutgardiae, col. 1260–1278.