Carolus Seeger

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolus Seeger (1886–1979).

Carolus Ludovicus Seeger (4 Decembris 18867 Februarii 1979) fuit musicologus, compositor, magister, et pater Petri Seeger et aliis musicorum et eruditorum Americanorum. Societatem Musicologicam Americanam conditam adiuvit, unusque ex conditoribus maximi momenti ethnomusicologiae, disciplinae academicae, fuit.

Vitae et cursus[recensere | fontem recensere]

Seeger Mexicopoli natus est, parentibus Elsie Simmons (nata Adams) et Carolo Ludocivo Seeger, unus ex cuius maioribus fuit alter Carolus Ludovicus Seeger, medicus, qui ad Americam ex Regno Virtembergia Germaniae per Res Novas Americanas immigraverat, et in matrimonium mulierem familiae Parsons Novae Angliae decennio inter 1770 et 1780 duxerat.[1]

Carolus, gradu A.B. in Universitate Harvardiana anno 1908 accepto, Coloniae in Germania operam musicae magistris dedit, ubi Operam Coloniensem conduxit.[2] Constantiam de Clyver (nata Edson), anno 1911 duxit,[3] in Tunisia educatam et in Conservatorio Musicae Lutetiae exercitam, violinistam quae concentus dare solebat.[4] Cuius familia, Yankee et Protestans, quam Petrus filius "praeter modum Christianam, more Puritano, Calvinistico Neoanglicano"[5] appellavit,[6] propagines a maioribus plus quam ducentos annos petivit. Auditu Caroli autem imminuto invento, ex Europa anno 1913 discesserunt. Carolus, ad dignitatem professoris musicae in Universitate Californiensi Berkeleiensi suscipiendam, ubi ab 1912 ad 1916 docebat, sed se abdicare debuit anno 1918 propter pacificismum per Bellum Orbis Terrarum I propalam expressum.[7]

Carolus et Constantia retro ad orientem immigraverunt, praedio Caroli parentium in Patterson, ad boreorientem Urbis Novi Eboraci sito, eorum castris domesticis. Constantia violinam Carolusque artem compositionis ab 1921 ad 1933 docebat in Instituto Artis Musicae Novi Eboraci (deinde Schola Juilliardiana), cuius praeses, Franciscus Damrosch, amicus familiae, quasi adoptivus Constantiae avunculus fuit. Carolus in Nova Schola pro Investigatione Sociali a 1931 ad 1935 docebat. Anxietates curriculi et pecuniae ad iurgia et reconciliationes duxerunt, sed cum Carolus inveniret Constantiam rationem in argentaria aperuisse, separati sunt, et Carolus eorum filios tres custodit.[8]

Ad ultimum anno 1927, Carolus et Constantia divortium inter se fecerunt, et anno 1932 Carolus Ruth Crawford Seeger, suam discipulam compositionis et adiutricem, duxit, quam nunc multi unam ex compositoribus modernisticis saeculi vicensimi maximi momenti habitam.[9] Ruta musicae vulgaris penitus studosa, collocationes musicas libro American Songbag (1927) suppeditavit, auctoritate gravissimam Caroli Sandburg anthologiam, et deinde octo compositiones poematum Sandburgianorum creavit.[10]

Ex anno 1936, Carolus Vasingtoniae habitabat, ubi varios honores administrativos administrationis foederalis per bellum in programmate constitutionis fundorum et Proposito Musico Foederali Procurationis Progressus Operum (1938–1940), et in Ordine Civitatum Americanarum tenuit.[11] Post bellum, ethnomusicologiam in Universitate Californiensi et Universitate Yalensi docuit.[12][13] Ab 1957 ad 1961 in Universitate Californiensi Angelopolitana merebat, ubi ab 1961 ad 1971 professor investigationis in Institutuo Ethnomusicologia fuit. Anno academico 19491950 professor visitans theoriae musicae in Schola Musicae Yalensi in Universitate Yalensi merebat.

Carolus Seeger mortuus est Bridgewater in urbe Connecticutae die 7 Februarii 1979, anno aetatis suae nonagensimo tertio.

Familia[recensere | fontem recensere]

Carolus et Constantia tres filios habuerunt: Carolum III (1912–2002), astronomum,[14] Ioannem (1914–2010), educatorem,[15] et Petrum (1919–2014), cantorem vulgarem.

Omnes quattuor liberi eorundem parentium ex uxore secunda—Michael (1933–2009), Margarita (Peggy) (n. 1935), Barbara, et Penelope (Penny)—cantores musicae vulgaris facti sunt. Peggy, ipsa musica bene nota, uxor multos annos fuit Ewan MacColl cantoris vulgaris et agitatoris Britannici. Michael Seeger fuit conditor gregis New Lost City Ramblers, cuius sodalium unus, Ioannes Cohen, Penny duxit—etiam cantrix ingeniosa, quae autem iuvenis mortua est. Barbara Seeger cum liberis eorundem parentium carmina vulgaria puerilia per machinam phonographice impressit.

Antonius Seeger (n. 1945) nepos est anthropologus et professor ethnomusicologiae in Universitate Californiensi Angelopoliti.

Alanus Seeger, Caroli frater et poeta ("I Have a Rendezvous with Death"), die 4 Iulii 1916 cum in Legione Externa Francica mereret in actione interfectus est, unus ex primis militibus Americanis in magno bello interfectis.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Una ex Caroli Seeger notiones notabiles est contrapunctus dissonans.[16] "Seeger partes unicas mediasque egit in coniunctione musicologiae cum aliis culturae disciplinis et dominiis. [Hoc corpus eius operum] eum vere monstrat musicum 'omnium temporum hominem,' nam quod se plerumque manifestat est versatilitas hominis."[17][18]

Praemium Caroli Seeger est praemium ad distinctissimum commentarium scholasticum in annuo Societatis Ethnomusicologiae conventu lectum honorandum concessum.[19]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pescatello 1992:4–5.
  2. Capaldi 1979.
  3. Nuntius matrimonii, New York Times, 19 Decembris 1911.
  4. Dunaway 2008:20.
  5. Anglice: "enormously Christian, in the Puritan, Calvinist New England tradition,"
  6. Duunaway 2008:17.
  7. Secundum Dunaway, praeses universitatis, in Britannia natus, eum "paene amovit" (2008:26).
  8. Dunaway 2008:32. Franciscus Damrosch, cum Constantia congruens, Carolum amovit. Vide Tick 1997:224–225.
  9. Judith Tick, Ruth Crawford Seeger: a Composer's Search for American Music (1997).
  10. "David Lewis, ''Ruth Crawford Seeger Biography in 600 Words'' on website of her daughter, Peggy Seeger". Peggyseeger.com. 14 Februarii 2005 .
  11. Peter Stone, Sidney and Henry Cowell.
  12. Dunaway 2008:22, 24.
  13. Winkler 2009:4.
  14. Obituary: Charles Seeger III, San Francisco Chronicle, 14 Septembris 2002.
  15. Seeger family crest and name history.
  16. Spilker 2010.
  17. Anglice: "Seeger played a unique and central role in tying musicology to other disciplines and domains of culture. This collection shows him to be truly a musical 'man for all seasons,' for what comes across most is the many-sidedness of the man."
  18. Bruno Nettl, in Bell Yung et Helen Rees, eds., Understanding Charles Seeger, Pioneer in Musicology (University of Illinois Press, 1999). Pagina domus editoriae.
  19. "Charles Seeger Prize."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Carolum Seeger spectant.