Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Violina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Anatomia violinae.
Soni nervorum violinae.

Violina[1] vel fidicula[2] est chordophonum quod quattuor (vel multo rarius quinque) nervis vel chordis intervallis paribus, sc. diapente perfectis,[3][4] intendi solet. Olim nervi ex intestinis ovium vel equorum facti erant. Hodie violinistae nervis metallicis saepius utuntur, nisi forte opera antiquiora producentes etiam violinas illi mori antiquiori adaptent.

Violina canunt tractantes super nervos arcum ex materia lignea et saetis equinis factum, quae actio facit nervos oscillare. Ad hanc oscillationem nervorum efficiendam saetas resina Colophonia illini oportet, ut eo modo exasperatae melius adhaereant nervis. Sunt et quarundam compositionum partes, quas ad producendas praescriptum est, ut sonus digitis e violina carpendus sit.[5]

Clari violinistae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Violina, ae f. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009; Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. Fidicula, -ae f. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009; Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.; fidiculae, -arum: Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)
  3. De nominibus intervallorum videas Vitruvius, De architectura 5,4,8
  4. Modus chordarum his tonis definitus est: e″ a′ d′ g
  5. Id a compositoribus praescribitur addita adnotatione in lingua italiana 'pizzicato', abbreviata 'pizz.', cum usus arcus vocabulis 'col legno' (id. est arcu) iubeatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!