Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Surditas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Auris humanae sectionis adumbratio partes monstrans, quae perditae aut impeditae surditatem producunt
Symbolum internationale surditatis

Surditas vel debilitas auditoria vel debilitas auditus est morbus ac condicio corporis, ob quam auditus seu partim seu totaliter impeditur. Homines et alia animalia, quae surditate laborant, aliquas sonorum frequentias, quae a membris suarum specierum usitate audiri possunt, omnino aut partim invenire vel sentire non possunt.[1]

Soni undae amplitudine et frequentia inter se discrepant. Amplitudo est maximum pressionis incrementum undae; frequentia est crebritas undarum in tempore. Amissio facultatis frequentias quasdam decernendi, vel sonos amplitudine demissa decernendi, est surditas.

Surditatem efficiunt defectus genetici, strepitus altae amplitudinis, et varii morbi sicut morbillus, meningitis, morbus autoimmunus?, parotitis epidemica, presbyacusis, SIDA, chlamydiae, syphilis, et otosclerosis.

Communicant homines surdi per litteras scriptas, per linguam digitorum, vel per loquendum, sed inter se non loquuntur. Surdi praelinguales saepe et muti sunt, sed linguae gesticulatoriae causa negant se mutos esse. Est cultura surditatis inter homines, qui eandem linguam digitorum habent; Universitas Gallaudet, Vasingtoniae, hanc culturam fovet.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • United States Environmental Protection Agency 2 Aprilis 1974

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad surditatem spectant.


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!