Bascom Lamar Lunsford

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bascom Lamar Lunsford (Mars Hill Carolinae Septentrionalis die 21 Martii 1882; mortuus 4 Septembris 1973[1]) fuit causidicus, folklorista, et actor musicae traditionalis (vulgaris et rusticae) ex Carolina Septentrionali occidentali ortus. Saepe appellabatur Fidicen Appalachianorum,[2] nomine per ludibrium dato.

Se cum rationibus Factionis Democraticae consociare solebat. Petitionem Zebulon Weaver legati congressionalis Carolinae Septentrionalis administravit. Ab anno 1931 ad 1934, fuit clericus legens Domus Repraesentantium Carolinae Septentrionalis. Carolus Seeger eum annis 1930 conduxit ad cantores in "Skyline Farms" adiuvandos, quod pars fuit Negotii Novi. Lunsford ad Aedes Albas a Praeside Roosevelt anno 1939 vocatus est, ut pro Georgio Rege VI caneret.[3]

Discographia[recensere | fontem recensere]

  • Song and Ballads of American History and of the Assassination of American Presidents (1952)
  • Smokey Mountain Ballads (1953) (Folkways Records)
  • Minstrel of the Appalachians (1956) (Riverside: RLP 12-645)
  • Bascom Lamar Lunsford (1956) (Riverside)
  • Music from South Turkey Creek (1976) (Rounder Records)
  • Ballads, Banjo Tunes and Sacred Songs of Western North Carolina (1996) (Smithsonian Folkways)

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jones 1984:111-112, 138.
  2. Anglice: Minstrel of the Appalachians.
  3. Jones 1984:111-112, 138.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jones, Loyal. 1984. Minstrel of the Appalachians: The Story of Bascom Lamar Lunsford. Appalachian Consortium Press. Lexingtoniae: University Press of Kentucky, 2002. ISBN 9780813190273.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]