Propositum Musicum Foederale

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Midsummer Night Symphonies. Folium murale Propositi Musici Foederalis in California Meridiana, circa 1937.

Propositum Musicum Foederale, pars Propositi Foederalis Primi Negotii Novi rei publicae foederalis Civitatum Foederatarum, musicos, conductores, et compositores per Magnam Depressionem Oeconomicam conduxit. [1] Praeter milia concentuum agenda, classes musicas docendas, Laboratorium Fori Compositorum instituendum, festa musica ordinanda, et triginta quattuor orchestras novas creandas, conducti Propositi Musici Foederalis traditionalem Civitatum Foederatarum musicam et carmina vulgaria investigaverunt, usus nunc ethnomusicologia appellatus. Propositum studia notabiles fecit musicae bubulcorum, creolium Ludovicianorum, et Nigricolorum. Per Magnam Depressionem, multi homines hos concentus audire ibant ad oeconomicum illius temporis laborem obliviscendum. Anno 1939, propositum se in Institutum Musicum[2] Procuratio Progressus Operum, quod, cum multis huius ministeriis propositis aliis, medio Bello Orbis Terrarum II gradatim terminatum est.[3]

Scaena[recensere | fontem recensere]

Magna Depressione saeviente, praeses Franklinus D. Roosevelt opera publica et alia proposita magnopere expandere ad quaestum ampliandum instituit. Omnis ratio Negotium Novum appellabatur. Roosevelt, momentum utilitatemque artium in cultura Americana magni aestimans, dixit "somnium Americanum . . . esse promissum non solum iustitiae oeconomicae et socialis, sed ornamenti culturalis."[4] Mense Iulio 1935, Foederale Unum (Federal One), propositum Negotii Novi sic appellatum, inauguratum est. Quod comprehendit quinque proposita artium, inter quae Propositum Musicum Foederale.[5] Hoc propositum fuit primum in Civitatibus Foederatis ubu pecunia rei publicae foederalis amplificationi culturae adhibita est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "WPA Federal Music Project," Encyclopædia Britannica Online, 26 Septembris 2009.
  2. Anglice: Music Program.
  3. Gough 2015.
  4. Anglice: "American Dream . . . was the promise not only of economic and social justice but also of cultural enrichment."
  5. Bellmore et Jackson 2012.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bellmore, Audra, and Amy S.l Jackson. 2012. The New Mexico Federal Music Project: Embodying the Regional Spirit of Roosevelt's New Deal. Quarterly Journal of the Music Library Association 69(1). ISSN 0027-4380.
  • Bindas, Kenneth J. 2003. All of This Music Belongs to the Nation: The WPA's Federal Music Project and American Society Knoxville: University of Tennessee Press. ISBN 0-87049-909-2.
  • Canon, Cornelius Baird. 1963. The Federal Music Project of the Works Progress Administration: Music in a Democracy. University of Minnesota Press.
  • Galván, Gary. 2008. The ABCs of the WPA Music Copying Project and the Fleisher Collection. American Music 26(4). ISSN 0734-4392.
  • Gough, Peter. 2015. Sounds of the New Deal: the Federal Music Project in the West. Praefatio Peggy Seeger. Urbanae et Sicagi: University of Illinois Press. ISBN 978-0-252-03904-1, ISBN 0-252-03904-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Propositum Musicum Foederale spectant.