Legio Externa Francica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne pyroboli et colores Legionis Externae.
Monumentum quod milites Legionis Externae per Expeditionem Oraniensem Meridianam (1897–1902) interfectos commemorat.
Americani in Legione Externa Francica, 1916.
Blasius Cendrars Helveticus (1887–1961) ornatum legionis anno 1916 gerit, nonnullos menses post bracchium dextrum amputatum.
Alanus Seeger, poeta Americanus (1888-1916),
ornatum legionis gerit.
Legionarii in Maroco, circa 1920.
Legionarius Legionis Externae Francicae Compagnies Sahariennes.

Legio Externa[2] sive Extranea[3] Francica, Francogallice Légion Etrangère, est militaris Exercitus Francici pars, anno 1831 constituta, ut alienigenae in copiis armatis Francicis mereant. Legio, a praefectis Francicis ducta, cives Francicos quoque accipit, qui 24 centesimae tironum anno 2007 erant.[4]

Exercitatio Legionis Externae non solum in sollertiis militaribus, sed etiam in forte spiritu corporis hodie nititur; quod eos tam confirmat ut ei una operentur, quia eius homines ex variis civitatibus et variis culturis veniunt. Ergo, exercitatio saepe describitur non solum difficillima natura, sed res angoris psychologici. Miles per pugnam pro Francia vulneratus civitatem Francicam statim petere potest sub doctrina Français par le sang versé ('Francicus per sanguinem fusum'), condicione legitima.[5] Anno 2008, sodales ex 140 civitatibus venerant.

Legio Externa praecipue ad imperium coloniale Francicum protegendum et expandendum saeculo undevicensimo expedita est. Legio, in Algeria Francica locata, pacificationi et evolutioni coloniae interfuit.

Legio Externa Francica a Ludovico Philippo rege creata est, die 10 Martii 1831 ex legionibus externis Regni Francici. Inter tirones fuerunt milites ex externis legionibus Helvetica et Germanica monarchiae Burbonianae, nuper dimissis.[6]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ex pellicula apud Youtube.com.
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. "... legionis extraneae ...": Palaestra Latina vol. 40 pars 2 (1979) p. 79 Textus
  4. Jean-Dominique Merchet, La Légion s'accroche à ses effectifs
  5. Tweedie.
  6. Porch 1991:3–4.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Geraghty, Tony. 1987. March or die: a new history of the French Foreign Legion. Novi Eboraci: Facts on File. ISBN 0-8160-1794-8.
  • McGorman, Evan. 2000. Life in the French Foreign Legion: how to join and what to expect when you get there. Central Point Oregoniae: Hellgate Press. ISBN 1-55571-532-X.
  • Porch, Douglas. 1992. The French Foreign Legion: Complete History of The Legendary Fighting Force. Harper Perennial. ISBN 978-0-06-092308-2.
  • Rousseau, Roger. 2006. The French Foreign Legion in Kolwezi. ISBN 978-2-9526927-1-7.
  • Szecsko, Tibor. 1991. Le grand livre des insignes de la Légion étrangère. ISBN 978-2-9505938-0-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Legionem Externam Francicam spectant.
Libri