Societas Musicologica Americana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Praesidium Societatis Musicologicae Americanae, in cappella Collegii Bowdoin, Brunsvici Cenomannicae sita.

Societas Musicologica Americana (Anglice American Musicological Society) est organizatio musicologica in sodalibus fundata ad investigationem academicam in variis musicae campis ut ramus eruditionis et litterarum promovendam, anno 1934 condita. Ex parvo grege Societatis Nationalis Magistrorum Musicae, et rectius ex Societate Musicologica Novi Eboraci (1930–1934) orta est. Conditores fuerunt Georgius S. Dickinson, Carolus Engel, Gustavus Reese, Helena Heffron Roberts, Iosephus Schillinger, Carolus Seeger, Haroldus Spivacke, Oliverius Strunk, et Iosephus Yasser; primus praeses fuit Otto Kinkeldey, primus Americanus qui munus professoris musicologiae (Universitas Cornelliana, 1930) accepit. Praesidium est Brunsvici Cennomanicae situm.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brook, B. S., ed. 1965. American Musicological Society, Greater New York Chapter: a Programmatic History 1935-1965. Novi Eboraci.
  • Crawford, Richard. 1984. The American Musicological Society 1934-1984: An Anniversary Essay. Philadelphiae.
  • Mendel, Arthur, Curt Sachs, et Carroll C. Pratt. 1957. Some Aspects of Musicology. Novi Eboraci.
  • Mitchell, W. J. 1970. A Hitherto Unknown—or a Recently Discovered. . . . Musicology and the Computer, ed. B. S. Brook. Novi Eboraci, 1–8.
  • Strunk, Oliver. 1932. State and Resources of Musicology in the United States. ACLS Bulletin 19.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Societas Musicologica Americana spectant.