Corona Sancti Venceslai

E Vicipaedia
(Redirectum de Corona sancti Venceslai)
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina de corona explicat. Si monarchiam Bohemicam quaeris, vide Corona Bohemiae.
Corona sancti Venceslai

Corona sancti Venceslai sive Corona regni Bohemiae est corona aurea, quae utebatur in coronationibus regum Bohemiae et dedicata est sancto Venceslao.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ultima coronatio regis Bohemiae anno 1836 in ecclesia cathedralis sancti Viti

Corona perfecta est anno 1346 a marchio Moraviae Carolo, qui postea factus est imperator huius nominis IV, pro coronatione sua in regem Bohemiae, quae facta est anno 1347. Extremum usa est anno 1836 in coronatione Ferdinandi V. Corona non erat possessio regis, sed sancti Venceslai, ergo erat possessio totius Regni. Nomen corona sancti Wenczeslai primum anno 1387 aperuit.[1] Hodie servatur Pragae supra capellam sancti Venceslai in ecclesia cathedralis sancti Viti. Non solum reges Bohemiae, sed etiam reginae Bohemiae coronabantur hac corona.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Corona aurea est cum quatuor liliis, 96 gemmis ac 20 margaritis ornata. In cruce in medio coronae erat spina e corona spinea Christi, rex Bohemiae itaque coronatus est symbolice eadem corona sicut rex regum Iesus Christus. In cruce incribuntur heac verba Latina: HIC EST SPINA DE CORONA DOMINI.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. HRBEK, Jiří. České barokní korunovace. Praha: Nakladatelství Lidové noviny, 2010. ISBN 978-80-7422-011-1. Pag. 54.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Coronam sancti Venceslai spectant.