Latinitas bona

Ioannes Ocellus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Ioannes Ocellus
Ioannes Ocellus
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Ioannes Ocellus. Pictura ex anno 1371.
Ioannes Ocellus. Pictura ex anno 1371.
Pragensis archiepiscopus


episcopus nominatus Olomucensis: 1351
Pragensis: 1364
Cardinalis promulgatus 13 Septembris 1378
a papa Urbano VI
Mortuus 14 Januarii 1380
Pagina officialis Sanctae Sedis

Ioannes Ocellus[1] (Bohemice Jan Očko z Vlašimi; obiit die 14 Januarii 1380) fuit episcopus Olomucensis (1351–1364), deinde secundus archiepiscopus Pragensis (1364–1378) et sedis apostolice legatus (ab anno 1365). Erat primus Bohemus, qui ecclesiae catholicae cardinalis factus est (anno 1378).

Vita[recensere | fontem recensere]

Herma archiepiscopi Ioannis in ecclesia cathedrali sancti Viti Pragae

Ioannes erat ex familia nobili de Vlasim oriundus. Hic erat primus praepositus capituli ad Omnes Sanctos in Arce Pragensi, deinde inter annos 1351–1364 Olomucensis episcopus. Mortuo archiepiscopo Pragensi Arnesto, in archiepiscopum Pragensem electus est.[2]

Mense Februarii anni 1365 consecravit Ioannes in magna turri arcis Carlsteinensis Capellam sanctae Crucis, cuius parietes imperator Carolus IV auro puro et gemmis preciosis circumdedit, ornavit picturis multum preciosis et decoravit illam reliquiis sanctorum, quia in eadem conservabat insignia imperialia et tocius regni sui thesaurum.[3]

Cum mense Maii anni 1365 imperator Carolus IV Avennione papam Urbanum V visit, cupiens magnificare et exaltare ecclesiam suam Pragensem, impetravit a papa, ut Ioannes, archiepiscopus Pragensis, et omnes sui successores fungerentur officio legacionis in sua provincia Pragensi, nec non in Ratisbonensi, Bambergensi et Misnensi dioecesibus "perpetuis temporibus". Et in signum huiusmodi legacionis transmisit papa Urbanus archiepiscopo Ioanni crucem argenteam deauratam et pileum latum nigrum ac cappam de panno bruneto, ut illis insigniis in terminis sue legacionis ipse et successores sui uterentur. Quibus insigniis Ioannes Ocellus receptis scripsit sic amodo in litteris suis: sedis apostolice legatus.[3]

Anno 1367 consecravit capellam in ecclesia metropolitana Pragensi, in qua requiescit corpus sancti Venceslai, patroni Bohemiae, in honore sancti Ioaannis evangelistae et sancti Venceslai.[3]

Die 17 Novembris anni 1370 coronavit in ecclesia metropolitana Pragensi Ioannam, uxorem primam regis Venceslai filii Caroli IV, in reginam Bohemiae.[3]

Sepulcrum archiepiscopi Ioannis in ecclesia cathedrali Pragensi

Archiepiscopus Ioannes reformavit domum seu curiam archiepiscopalem in Minore civitate Pragensi et ibidem aedeficavit nova aedeficia. Perfecit etiam constructionem magnae turris castelli archiepiscopalis in Roudnice, in qua anno 1371 novam capellam in honore beatae Mariae Virginis et sanctorum patronorum ecclesiae Pragensis, sancti Viti, sancti Venceslai, sancti Adalberti atque sancti Sigismundi (pro altario huius capellae claram picturam fecit cum imaginibus supra nominatorum sanctorum ac sancti Procopii, sanctae Ludmillae, imperatoris Caroli, regis Venceslai atque seipsius). Anno 1372 feria secunda post Pascha (die 29 Martii) consecravit Ioannes Ocellus monasterium Slavorum ordinis sancti Benedicti in Nova civitate Pragensi per imperatorem Carolum IV fundatum. Cui dedicacioni interfuerunt ipse imperator Carolus, rex Bohemiae Venceslaus, dux Saxoniae Venceslaus, archiepiscopus Moguntinus, archiepiscopus Strigoniensis, episcopi Metensis, Augustensis, Parisiensis atque Numburgensis, comes palatinus Ungariae et alii.[3]

Anno 1378, die 17 Septembris, a papa Urbano VI. Cardinalis factus est.[2] Mortuo imperatore Carolo IV. mense Novembris eodem anno archiepiscopus abdicavit. Ioanne Ocello in officio archiepiscopi Pragensis nepos eius Ioannes de Jenstein successit. Mortuus est die 14 Januarii anni 1380. Sepultus est Pragae in ecclesia metropolitana sancti Viti.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Joannes Ocellus". Joannes Florian Hammerschmid: Prodomus Gloriae Pragenae etc. Vetero-Pragae 1723, p. 512.
  2. 2.0 2.1 Joannes Florian Hammerschmid: Prodomus Gloriae Pragenae etc. Vetero-Pragae 1723, p. 512–513.
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 Beness Krabice de Weitmile: Cronica ecclesiae Pragensis. Saeculo 14 scripta. http://www.clavmon.cz/clavis/FRRB/chronica/CRONICA%20ECCLESIAE%20PRAGENSIS.htm

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Ocellum spectant.