Lingua Croatica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Croatica
hrvatski jezik
Taxinomia:
Locutores: circiter 7 000 000 (4 000 000 in Croatia)
Sigla: 1 hr, 2 hrv, 3
Status publicus
Officialis Bosnia et Herzegovina, Croatia, Mons Niger, quibusdam Voivodinae locis (Serbia)
Privata Croatia, Bosnia et Herzegovina, Voivodina (Serbia), Boka Kotorska (Mons Niger), Comitatus Baraniensis (Hungaria) et aliis in terris, quo Croati immigrati sunt.
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Croatica[1] (Croatice: hrvatski jezik) ad linguas Slavicas meridianas intra ramum Slavicum linguarum Indoeuropaearum pertinet.

Diffusio et varietates[recensere | fontem recensere]

Lingua Croatica normativa (sicut etiam Lingua Serbica, Bosnica et Montenigrinica) fundamento Štokavicae dialecti (Štokavsko narječje) innititur, sed etiam elementa dialectorum Kajkavicae et Čakavicae comprehendit. Lingua Croatica abecedario Latino scribitur.

Quod lingua Croatica normativa linguis Bosnicae, Montenigrinicae et Serbicae simillima est (ut locutores harum linguarum sermocinando se invicem facile intelligant), multi linguistae (imprimis extra olim Iugoslaviam) has unius varietates linguae esse volunt, quae Serbocroatica appellatur. In civitatibus ex olim Iugoslavia ortis hae linguae distinctae haberi solent.

A lingua Croatica normativa clare diversa est Lingua Croatica Burgenlandia (Croatice: gradišćansko-hrvatski jezik, gradišćanski jezik), quae varietas in Burgenlandia (Austria in usu est et cuius forma normativa dialecto Kajkavica innititur, et Lingua Slavica Molensis, quae multis saeculis ante in Italiam migratus dialecto Štokavica innititur, sed multis verbis Italicis imbuta est.

Croatice fere 7 000 000 hominum, ut putatur, loquuntur. In censu anni 2001 in Croatia 4 265 081 homines (96,12 % incolarum) se Croatica lingua materna uti dixerunt. Praeterea sunt homines, quibus haec est lingua materna, in Bosnia et Herzegovina et in Voivodina, inter immigrantes Croaticos in Slovenia et in multis totius orbis terris.

Lingua Croatica est lingua publica Croatiae, una e tribus linguis publicis in Bosnia et Herzegovina et una e sex linguis officialibus in Voivodina in Serbia.

Dialecti linguae Croaticae in tres rami dispertiuntur, qui secundum cuisque formam pronominis interrogativi quid (ča, kaj, što) nominati sunt:

Etiam Bosniaci et plurimi Serbi Štokavice loquuntur.

Abecedarium et pronuntiatio[recensere | fontem recensere]

Abecedarium et orthographia[recensere | fontem recensere]

Lingua Abecedario Latino cum quibusdam notis peculiaribus scribitur. Abecedario Croatico sunt 30 litterae:

Maiuscula
A B C Č Ć D Đ E
F G H I J K L LJ M
N NJ O P (Q) R S Š T
U V (W) (X) (Y) Z Ž
Minuscula
a b c č ć d đ e
f g h i j k l lj m
n nj o p (q) r s š t
u v (w) (x) (y) z ž


Litterae q, w, x et y tantum in nominibus originis alinae propriis et interdum in vocibus alienis non integratis apparent. Digrapha , lj et nj in abecedario unumquodque tamquam littera singula habentur.


Orthographia linguae Croaticae est phonematica, id est, unumquodque phonema uno ipso graphemate abecedarii exprimitur. Sunt autem excepta multa verba e linguis alienis recepta.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ad nomen vide Historische Bücherkunde Südosteuropas

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Linguam Croaticam in Victionario.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Proverbia Croatica spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Linguam Croaticam spectant.


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!