Lingua Ruthena

E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Russinica)
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Lingua Ruthenica

Lingua Ruthena
Taxinomia:
Locutores: c. 60 000 (aestimatio anni 2007); c. 100 000 (aestimatio anni 2015[1])
Sigla: 1 , 2 , 3 rue
Status publicus
Officialis Voivodina
Privata Slovacia, Romania, Hungaria, Ucraina, Serbia etc.
Litterae:
Scriptura: Cyrillica
Procuratio:
Diffusio linguarum Slavicarum in Europa

Lingua Ruthena vel Ruthenica vel Russinica (ipsorum lingua Русиньскый язык) est lingua gentis Ruthenorum. Una est linguarum Slavicorum orientalium. Multas habet formas, quas in duas dialectus principales coniungere potes; hae sunt lingua Ruthena Carpathica et lingua Ruthena meridionalis[2].

Ruthena Carpathica est lingua Rutheniae Subcarpathaneae, in Ucraina, Polonia, Slovacia, Hungaria et in terris finitimis vulgata. Circa 33 milia hominum in Slovacia hac lingua utuntur, c. 7 milia in Ucraina, c. 10 milia in Polonia, c. mille in Hungaria. In nonnullis districtis statum linguae nationalis habet, sed non iam stabilita est. In arte grammatica Ioannis Garajda[3] regulae eius hodie inveniuntur (etiam ad Vicipaediam Ruthenam scribendam).

Lingua Ruthena meridionalis est lingua Ruthenorum Serbiae, Voivodinae et Croatiae. Circa 15 milia hominum in Serbia et Voivodina et circa duo milia in Croatia ea utuntur. In Voivodina statum publicum habet.

Omnes dialectus linguae Ruthenae scriptura Cyrillica utuntur.

Lingua Ruthena in Europa orientali

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Скорвид С.С. Русинский язык // Большая российская энциклопедия, 2015. — (Большая российская энциклопедия [в 35 т.] / Uл. ред. Ю.С. Осипов. 2004—2017, т. 29). ISBN 978-5-85270-366-8.
  2. Vel Carpato-russinica et Russinica Croatiae et Banati.
  3. Грамматика Руського языка. Составивъ Дръ Иванъ Гарайда. Подкарпатское Общество Наукъ. Унгваръ. 1941.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]