Athanasius Kircherus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Athanasii Kircheri effigies anno 1655 incisa

Athanasius Kircherus[1][2] S.I. (die 2 Maii anno 1602 prope Fuldam natus, mortuus Romae die 28 Novembris anno 1680) fuit sacerdos Germanus multis disciplinis eruditissimus. Plurimis libris de omni fere disciplinarum genere divulgatis, inter viros doctos suae aetatis magna auctoritate pollebat. Scripsit, inter alia argumenta, de lingua Aegyptiorum, de aegyptologia, de cultu Sinensium, de geologia, de medicina, de mathematicis disciplinis, velut de musica.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Athanasius Kircher patre Iohanne, theologiae doctore, qui satrapae munere in dioecesi Fuldensi functus erat.

Ab anno 1614 ad annum 1618 collegium Iesuitarum frequentavit, ubi studiis honestarum artium operam dedit. Factus est interea tiro sacrorum in eadem familia religiosa. Anno circiter 1618 Paderbronnam, ad collegium Iesuiticum, migravit, ut ibidem disciplinas coleret. Ibi singulari laude ad studium philosophiae, theologiae, naturalium quaestionum, mathematices animum appulit. Cum eo tempore bella religionis causa in multis Germaniae partibus gererentur, timore coactus, ne Protestantium copiae Paderbronnam caperent, anno 1622 Coloniam Agripinam fugit.

Anno transacto, Kirchero commissum est munus Graecae linguae tradendae in seminario Iesuitarum. Qui cum repertis nonnullis in re physica et machinamentis quibusdam, quae excogitaverat, magnam celebritatem adeptus esset, a principe Moguntiae arcessitus est, ut in eius aula studiis operam daret. Ibi autem sacerdotium inivit et anno 1628 doctoratum theologicum nactus est.

Decennio post, arcessitus est a Summo Pontifice, ut in Collegio Romano linguas orientales, physicam, mathematicas disciplinas traderet. Quo tempore instituit in ipsa sede Collegii Romani Museum Kircherianum, in quo plurimas res miras et cognitu dignas sive a se repertas, sive dono ab aliis acceptas exhibuit, quae omnia propter insolentiam totius orbis eruditos in admirationem rapuerunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

Kircher plurima opera Latina de argumentis admodum variis in lucem edidit. Solebat res tractandas variis disciplinis et maxima eruditione nixus accurate describere. Quae opera nimirum per totam Europam divulgata sunt et multarum disciplinarum studia provexerunt.

  • 1631 Ars magnesia
  • 1635 Primitiae gnomoniciae catroptricae
  • 1636 Prodromus Coptus sive Aegyptiacus
  • 1637 Specula Melitensis encyclica, hoc est syntagma novum instrumentorum physico-mathematicorum
  • 1641 Magnes sive de arte magnetica
  • 1643 Lingua Aegyptiaca restituta
  • 1645–1646 Ars magna lucis et umbrae in mundo (Textus)
  • 1650 Obeliscus Pamphilius (Textus)
  • 1650 Musurgia universalis, sive ars magna consoni et dissoni
  • 1652–1655 Oedipus Aegyptiacus
  • 1654 Magnes sive de arte magnetica (editio tertia)
  • 1656 Itinerarium extaticum s. opificium coeleste
  • 1657 Iter extaticum secundum, mundi subterranei prodromus
  • 1658 Scrutinium Physico-Medicum Contagiosae Luis, quae dicitur Pestis
  • 1660 Pantometrum Kircherianum ... explicatum a G. Schotto
  • 1661 Diatribe de prodigiosis crucibus
  • 1663 Polygraphia, seu artificium linguarium quo cum omnibus mundi populis poterit quis respondere
  • 1664–1678 Mundus subterraneus, quo universae denique naturae divitiae (Textus)
  • 1665 Historia Eustachio-Mariana
  • 1665 Arithmologia, Subterraneus Mundus
    Arithmologia
  • 1666 Obelisci Aegyptiaci interpretatio hieroglyphica
  • 1667 China Monumentis, qua sacris qua profanis
  • 1667 Magneticum naturae regnum sive disceptatio physiologica
  • 1668 Organum mathematicum
  • 1669 Principis christiani archetypon politicum
  • 1669 Latium
  • 1669 Ars magna sciendi sive combinatorica
  • 1673 Phonurgia nova, sive conjugium mechanico-physicum artis & natvrae paranympha phonosophia concinnatum
  • 1675 Arca Noe
  • 1676 Sphinx mystagoga
  • 1676 Obelisci Aegyptiaci
  • 1679 Musaeum Collegii Romani Societatis Jesu
  • 1679 Turris Babel, sive Archontologia Qua Primo Priscorum post diluvium hominum vita, mores rerumque gestarum magnitudo, Secundo Turris fabrica civitatumque exstructio, confusio linguarum, & inde gentium transmigrationis, cum principalium inde enatorum idiomatum historia, multiplici eruditione describuntur & explicantur (Textus)
  • 1679 Tariffa Kircheriana sive mensa Pathagorica expansa
  • 1680 Physiologia Kicheriana experimentalis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Effigies apud digitalgallery.nypl.org (New York Public Library).
  2. Liber Athanasii Kircheri Itinerarium exstaticum quo mundi opificium . . . nova hypothesi exponitur ad veritatem, interlocutoribus Cosmiele et Theodidacto.]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Athanasium Kircherum spectant.