Disputatio:Lingua Bohemica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lingua "Lingua Cecha", sed terra "Tzekia" nominatur... Uniformitas esse debet! -- Alexander Gerascenco 13:43, 30 Martii 2006 (UTC)

Qua de causa nomen paginae, c.n. "lingua Cecha" fuit, nuper mutavi?[fontem recensere]

Recens Res Publica Bohemica sive Tzekia, ut dicitur, iam ab antiquis temporibus in partes tres divisa est - in Bohemiam, Moraviam et Silesiam, quae terrae rege communi in re publica, c.n. "Corona Bohemica" fuit, coniunctae fuere. Iam inde ab media aetate lingua Slavica, qua homines in terris Coronae Bohemicae, utebantur, "lingua Bohemica" nuncupabatur; inde ii, qui hac lingua loquebantur, "Bohemi" appellati sunt, etsi in Moravia et Silesia habitaverunt; quin etiam usus, de quo supra verba feci, adhuc in lexicis et nominibus officialibus viget. Aliquot saeculis ante quoque humanistae nomen unum, quo omnes coronae Bohemicae terrae nominari possent, invenire conabantur et ea ipsa de causa ex viris doctis, qui in universitatibus academiisque Rei Publicae Bohemicae versantur, Latinum terrarum Bohemicarum nomen quaerere et paginam nominibus earundem terrarum destinatam quam primum instruere velim. --Georgius Laminarius 10:40, 3 Maii 2006 (UTC)