Jožin z bažin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Jožin z bažin" (titulus Bohemicus, scilicet "Iosephulus ex paludibus"), est carmen fatuum ab Ioanne Mládek, musico comoedianoque Tzechico, anno 1978 compositum, unum ex suorum carminum latissime notorum. Is adeo hanc rem parvulam "carmen publicum" suorum munerum appellavit. Mense Ianuario anni 2008, carmen populi favorem in Polonia et Hungaria accepit et populo gratiosissimum factum est.

Carmen surrealem beluae fabulam enarrat, beluae quae in paludibus habitat et homines comedit, praecipue Pragenses. Haec belua potest superari solum usu aeroplani fumiferi.

Kabaret pod Wyrwigroszem ('Grex sub Nummulo Scisso'), grex cabaret Polonicus, parodiam "Donald marzy" ('Donaldus somnit'), de Donaldo Tusk, primo ministro Polonico, composuit et exsecutus est. Etiam Banjo Band, Ioannes Mládek iam duce, suum carmen Polonice convertit, nomine "Jožin z bažin w Polsce" ('Iosephulus ex paludibus in Polonice') (EMI Music).[1] Prima exsecutionem edidit die 22 Februarii 2008.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]