Apimondia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alvearia picta et apes impigrae.

Apimondia, vel Internationalis Consociationum Apiariorum Foederatio,[1] scientificam, oecologicam, socialem, oeconomicamque apiculturae evolutionem in omnibus civitatibus et opera societatum apiariorum, corpora scientifica, hominesque in apicultura per orbem terrarum implicatos adiuvat.[2] Nomen Apimondia est compositum a duabus vocibus factum: api- ad apes, et mondia [sic] ad mundum [sic] spectantibus.[3][4]

Foederatio Apiacta diarium profert, cuius exemplaria pro 2003 et 2004 in interrete gratis inveniuntur.[5]

Foederatio ex 1897 congressus apiariorum nunc alternos annos ordinat, in variis civitatibus habitos.[6] Septem commissiones scientificas et quinque commissiones regionales ad promovendam intellegentiam apiculturae et ad adiuvandam permutationem datorum sustinet.[7] Inter commissiones scientificas sunt:

Index congressuum[recensere | fontem recensere]

No. Year Place Country
I 1897 Bruxellae Belgium
II 1900 Lutetia Francia
III 1902 Silva Ducis Nederlandia
IV 1910 Bruxellae Belgium
V 1911 Augusta Taurinorum Italia
VI 1922 Massilia Francia
VII 1924 Quebecum Canada
VIII 1928 Augusta Taurinorum Italia
IX 1932 Lutetia Francia
X 1935 Bruxellae Belgium
XI 1937 Lutetia Francia
XII 1939 Turicum Helvetia
XIII 1949 Amstelodamum Nederlandia
XIV 1951 Leamington Spa Britanniarum Regnum
XV 1954 Hafnia Dania
XVI 1956 Vindobona Austria
XVII 1958 Roma Italia
XVIII 1961 Matritum Hispania
XIX 1963 Praga Cechoslovakia
XX 1965 Bucaresta Romania
XXI 1967 Terra Mariae Civitates Foederatae
XXII 1969 Monacum Germania
XXIII 1971 Moskva USSR
XXIV 1973 Bonaeropolis Argentina
XXV 1975 Gratianopolis Francia
XXVI 1977 Adelaidis Australia
XXVII 1979 Athenae Graecia
XXVIII 1981 Acapulcum Mexicum
XXIX 1983 Budapestinum Hungaria
XXX 1985 Nagoya Iaponia
XXXI 1987 Varsovia Polonia
XXXII 1989 Urbs Fluminensis Brasilia
XXXIII 1993 Pecinum Sinae
XXXIV 1995 Lausanna Helvetia
XXXV 1997 Antverpia Belgium
XXXVI 1999 Vancuverium Canada
XXXVII 2001 Durbania Africa Australis
XXXVIII 2003 Aemona Slovenia
XXXIX 2005 Eblana Hibernia
XL 2007 Melbournum Australia
XLI 2009 Monspessulanus Francia
XLII 2011 Bonaeropolis Argentina
XLIII 2013 Kiovia Ucraina
XLIV 2015 Daejeon Corea Meridiana

[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. (Anglice International Federation of Beekeepers' Associations.
  2. Situs publicus.
  3. Anglice: "What is Apimondia? The ‘Apimondia’ is a compound word made from two words api, meaning honey bees and mondia, meaning the world."
  4. World Propolis Science Forum, "South Korea Won the Bid for the APIMONDIA 2015 at APIMONDIA 2011 Argentina," 27 Ianuarii 2012, accessus 18 Septembris 2013.
  5. Apiacta.
  6. Congressus Apimondia.
  7. Apimondia.
  8. "APIMONDIA: Past Congresses". International Federation of Beekeepers' Associations .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!