Latinitas bona

Adelaidis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Adelaidis
Res apud Vicidata repertae:
Adelaidis: insigne
Civitas: Australia
Numerus incolarum: 1 304 631±0
Zona horaria: UTC+9:30, UTC+10:30
Situs interretialis

Adelaidis[1] (Anglice: Adelaide) est urbs Australiae anno 1836 condita caputque provinciae Australiae Australis. Numerus incolarum anno 2014 fuit 1 304 631. Universitas Adelaidensis anno 1874 condita est.

Clima[recensere | fontem recensere]

Urbi Adelaidi clima est mediterraneum per enumerationem Köppen–Geiger, aestate a mense Novembri calidissima, hieme a mense Iunio mitiore; temperatura aëris minima mensibus Iunio, Iulio, Augusto 8° atque mensibus Ianuario Februarioque 17°, maxima inter 15° et 29°, sed minima extrema usque hodie nota (die 8 Iunii 1982) −0.4°, maxima extrema (die 12 Ianuarii 1939) 46.1°; pluviis mense Februario ad 13.5 mm tantum, mense Iunio 79 mm, toto anno non minus quam 545 mm elevatis, pluvio diurnali omnino maximo 141.5 mm die 7 Februarii 1925; diebus pluviosis per annum totum fere 120 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 36% (Ianuario et Februario) et 61% (mense Iunio) reperta, horis solis fulgentis per annum totum 2 765 repertis.[2]

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Despectus in Adelaide prima luce
Adelaidis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Adelaidensis": cf. "Dioecesis Adelaidensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gargett, Kathryn, et Susan Marsden. 1996. Adelaide: A Brief History. Adelaide: State History Centre, History Trust of South Australia. ISBN 0-7308-0116-0
  • Whitelock, Derek, et al. 2000. Adelaide: A Sense of Difference. Melbourne: Arcadia. ISBN 0-87560-657-1

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Adelaidem spectant.