Parabolae alcoranicae

E Vicipaedia

Parabolae alcoranicae late in Alcorano adhibentur, formis variis et multa themata attingentes. Secundum Afnan Fatani, eruditum hodiernum, non fabulae ad docendum aptae, sed potius partes cognitivae quas agunt ad religionem abstractam illustrandam et ad faciendum ut res non familiares familiares viderentur eas efferunt.[1] Eorum propositum est praecepta morales docere, et figurae implicatae minimi momenti plerumque sunt, quia lectores operam praeceptis plus quam figuris dare solent.

Hic sunt exempla parabolarum alcoranicarum. In versu 18:45, exempli gratia, vita profana cum casu pluviae et ordine vegetationis comparatur:

"Et eis percuti parabolam vitae profanae: similis est aquae quam ex caelo dimittimus, et tunc plantae telluris se cum ea miscent. Sed tandem exsiccantur et franguntur, atque a ventis disperguntur. Et Deus omnia facere potest."[2]

Alia exempla clara sunt parabola binorum hortorum in capitulo 18:32–44,[3] parabola vici ruderum in capitulo 2:259,[4] et parabola domus araneae in capitulo 29:41.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Afnan Fatani 2008.
  2. Anglice: "And strike for them a parable of the worldly life: it is like the water which we send down from the sky, and then the plants of the earth mingle with it. But then they become dry and broken and are scattered by the winds. And God is capable of all things."
  3. "Qur'an 18:32-44" 
  4. "Qur'an 2:259" 
  5. parable of spider's home

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni