Ludovicus Marracci

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ludovicus Marracci O.M.D.

Ludovicus Marracci (natus die 6 Octobris anno 1612 in Torcigliano Campi Maioris (prope Lucam); mortuus die 5 Februarii anno 1700 Romae) fuit presbyter Catholicus, theologus et interpres, qui annis 1691 - 1698 versionem Alcorani maxime accuratam perfecit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Marracci quindecim annos natus anno 1627 Lucae ordinem Clericorum Regularium Matris Dei (O.M.D.) ingressus Romae in studia philosophiae theologiaeque necon linguae Graecae, Syriacae, Aramaicae et Hebraicae incubuit.

Anno 1645 in Bibliis in linguam Arabicam vertendis adiuvit. Anno 1656 papa interveniente cathedram linguae Arabicae in Studio Urbis obtinuit, pluribus congregationibus Cardinalibus consilia dedit, munere confessarii papae Innocentii XI functus est. Praeterea in ordine suo varia officia praestabat (magister novitiorum, superior generalis, procurator generalis). Anno 1699 senectute pressus cathedram renuntiavit, paulo post die 5 Februarii anno 1700 mortuus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Ludovici Marracci opus magnum, Latina Alcorani versio, non fuit prima interpretatio Latina (quae anno 1143 a Roberto Ketenensi et Hermanno de Carinthia facta erat). Primum volumen "Prodromus ad refutationem Alcorani" intitulatum anno 1691 in officina Congregationis de Propaganda Fide Romae editum praeter Mahometi vitam etiam doctrinarum religionis Islamicae epitomen complectitur. Maximi momenti est, quod Marracci multos fontes Islamicos proponit. Volumen secundum "Refutatio alcorani" intitulatum anno 1698 Patavio editum imperatori Leopoldo I, quo regnante Vindobona Turcis liberata est, dedicatum est. Hoc volumen textum Alcorani Arabicum, eius versionem Latinam annotationibus additis et refutationes doctrinarum Islamicarum continet. Opus pluries typis descriptum est (ut puta titulo Al-Coranus ex idiomate Arabico quo primum a Mohammede conscriptus est, Latine versus per Ludovicum Marraccium. Lipsiae, Sumtibus Lanckisianis 1721).

Praeterea Marracci in Bibliis in linguam Arabicam vertendis adiuvit (vide supra) et Officium Beatae Mariae Virginis in linguam Arabicam transtulit. Ad hoc multa scripta minora conscripsit, inter alia vitam Ioannis Leonardi, qui ordinem Clericorum Regularium Matris Dei condiderat (anno 1938 canonizatus).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Borrmans, M.: Ludovico Marracci et sa traduction latine du Coran Islamochristiana, 2002, no. 28, pp.73-86 ISSN 0392-7288
  • Nallino, C.A.: Le fonti arabe manoscritte dell'opera di Ludovico Marracci sul Corano in Raccolta di scriti editi e inediti, vol. 2 L'Islam: Dogmatica –´Sufismo – Confraternite, Romae 1940, pp. 90-134

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]