Panticapaeum

Latinitas bona
E Vicipaedia
Prytaneum urbis

Panticapaeum[1] (Graece: Παντικάπαιον) fuit urbs Graeca in extrema Chersoneso Taurica (Crimaea) orientali sita. Summo in colle nomine Mons Mithridatis exstructa est, qui Cimmerium Bosporum custodiat. Conditores fuerunt cives Miletini, qui saeculo 7 aut 6 a.C. hunc in locum migraverunt. Ruinae urbis hodie Kertsch[1] attingunt.

Initium[recensere | fontem recensere]

Nummus Panticapaeensis astroferens, quod in corona insertum est, atque litterae "ΠAN" gerens, 2. saeculum a.C.

Per prima saecula plurimae commoditates ex Graecia in urbem invectae sunt, quae passim Rhodi, Corinthi, Sami et Athenae confectae sunt. Simul autem merces externae copiatae atque in situ fabricata sunt. Athenae paterae speciales rite Panticapaeae venditas fabricabantur. Urbi etiam moneta fuit nummos argenteos emittens, ex primo saeculo a.C. etiam aenaei et immo aurei nummi cudebantur. Cum maxime floreret urbs se per 100 hectares expandit.

Ex 5. ad 1. saeculum a.C.[recensere | fontem recensere]

Saeculo 5. atque 4. a.C. urbs sedes Archaeanactidarum, deinde autem Spartocidarum facta est, quae dynastiae enim originis Thracicae fuerunt Bosporanumque regnum moderabantur, quare urbs saepe et ipsa Bosporus nominata est. Cum Sarmatae maximae partis planarum terrarum Scythiae urbem circumferentium potiti essent in statum deminutionis incidit.

Mithridates[recensere | fontem recensere]

Parvula figura Scytharum sagittis pugnantium, saeculo quarto a.C. Panticapaei inventa.

Videtur, ut ultimus Spartocidarum, Paerisades V regnum suum Mithridati VI Eupator, regi Pontici regni hereditate reliquit, quam transitionem quidam imperator Mithridatis nomine Diophantus patravit, qui initio autem ab eo in Tauricam missus est civitates Graecas contra Palacum regem Scythiae Minoris auxiliandi causa. In quo incepto autem non nimis successit: Paerisades a Scythiis necatus est duce Saumacus, Diophanti autem fuga contigit, ut circa annum 110 a.C. reversus seditionem Scythicam oppressit.

Dimidio saeculo post Mithridates Panticapaei a copiis Romanis victus vitae suae finem fecit, cum semet ipsi filio nomine Pharnaces II universisque civibus urbis ingratum fecit, quoad in eum versi sunt.

Posteritas[recensere | fontem recensere]

Despectus in urbem hodiernam a monte Mithridati.

Circa annum 70 a.C. urbs terrae motu graviter damnata est. Anno ferme 370 p.C.n. Hunni hanc funditus everterunt deleveruntque. Cum tractus circa ruinas antiquae urbis postea sub dicionem imperii Byzantini venissent novum oppidum prope spolias exstructum est, quod aevo medio Bosphorus nuncupatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]