Jump to content

Publius Cornelius Lentulus Sura

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Publius Cornelius Lentulus Sura (...- mortuus Romae anno 63 a.C.n. in carcere Tulliano) fuit vir publicus et consul rei publicae Romanae.

Quando Lentulus, patricius ex gente clarissuma Corneliorum[1], natus sit ignotum est, sed quaestor rei publicae Romanae fuisse anno 81 a.C.n. pro certo traditur. Anno 75 a.C.n. praetor, postea propraetor Siciliae fuit et anno 71 a.C.n. consul cum Gnaeo Aufidio Oreste electus est. Posthac probri causa a censoribus senatu expulsus est; nihilominus denuo praetor anno 63 a.C.n. fuit. Deinde, magnitudine aeris alieni coopertus, ad sequaces Catilinae rerum mutationem parantes se adiunxit, familiaris illius factus est et coniurationi favit. Tamen, post fugam Catilinae, a Gallis Allobrogibus (qui primum adfirmaverant se socios coniuratorum) proditus est et scelera sua a consule Marco Tullio Cicerone comperta sunt. Quare in carcerem Tullianum deductus est et ibi vindices rerum capitalium eum supplicio capitis affecerunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

G. Sallustii Crispi "De Catilinae Coniuratione", sive "Bellum Catilinae"

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

De Lentulo Sura in Encyclopaedia Treccani

  1. "De Catilinae Coniuratione", caput LV
Haec pagina categorias requirat. Quas adde, si potes.