66 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 66 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (71 a.C.n.) · 70 a.C.n. · 69 a.C.n. · 68 a.C.n. · 67 a.C.n. · 66 a.C.n. · 65 a.C.n. · 64 a.C.n. · 63 a.C.n. · 62 a.C.n. · 61 a.C.n. · (60 a.C.n.)


AVC DCLXXXVIII = Manio Aemilio Lepido, Lucio Volcacio Tullo consulibus

Eventa[recensere | fontem recensere]

Romae[recensere | fontem recensere]

  • Mense Ianuario : ex lege Manilia de imperio Gn. Pompei hodie dicta et a tribuno plebis Gaio Manilio lata, summum imperium in bello Mithridatico a Manio Acilio Glabrione ad Gnaeum Pompeium Magnum translatum est, qui velut dominus Asiae factus est. Tum Cicero, qui eo anno praetor erat, orationem Pro Lege Manilia inscriptam habuit, quam primam ad populum pronuntiavit.
  • Publius Autronius Paetus et Publius Cornelius Sylla consules ad annum 65 a.C.n. per comitia designati ex lege Calpurnia de ambitu damnati sunt : accusatores Lucius Aurelius Cotta et Lucius Manlius Torquatus in eorum locum consules creati sunt. Tunc qui consulatum a populo impetraverant et apud iudices amiserant consules in eorum locum designatos necare voluerunt nec quicquam efficere potuerunt quia res mox divulgata est : quia Lucius Sergius Catilina, qui a petitione consulatus et ipse repetundarum accusatione prohibebatur, huic coniurationi intererat, prima Catilinae coniuratio vulgo appellatur.

Bellum Mithridaticum[recensere | fontem recensere]

Tigranis imperium a Pompeio in avitum regnum tum redactum..
  • In Armenia Minore non longe a flumine Lyco Pompeius nocturna pugna Mithridatem vicit. Rex per Colchidem usque ad Chersonesum Tauricam effugere potuit, sed maiorem partem exercitus amisit. In ipso loco quo vicerat Pompeius novam urbem, 'Nicopolin' (nomen Graece significat Victoriae civitatem), condidit ubi consederunt veterani et aegri milites.
  • A Tigrane iuniore accitus, qui a patre Tigrane, Armeniorum rege, secesserat, Pompeius Armeniam invasit. Tum metuens vetus rex, cuius fines Parthi priore anno vastaverant, Fortunam temptare noluit et in fidem Romani imperatoris sese tradidit. Benigne acceptus a Pompeio in regnum paternum restitutus et amicus sociusque populi Romani appellatus est : quae vero bello ipse adquisiverat ei ademit et multas pecunias ab eo exegit. Ita regnum socium inter Romanos et Parthos intererat, quod provincias Romanas tueretur.
  • In Armenia hiemavit Pompeius ubi incursiones Albanorum regis in castra sua circa Saturnaliorum tempus reppulit.

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]

  • Machares, Mithridatis VI filius, ab eo Chersoneso Tauricae praefectus. Ad societatem proconsulis Luculli transierat.
  • Gaius Licinius Macer, annalium sciptor