Hyrcanus II

E Vicipaedia
Flavius Iosephus Medio aevo et sexto decimo saeculo multos lectores delectabat ː unde ille ficticius vultus in Promptuario Iconum (1553) Hyrcano II attributus.

Hyrcanus II (natus circa 100 a.C.n.[1], mortuus 30 a.C.n.) fuit summus sacerdos Iudaeorum ab anno 76 a.C.n. Quamquam anno 67 a.C.n. matri Salomae Alexandrae in regnum successit tamen vix regnasse dici potest : statim enim a fratre Aristobulo regno spoliatus cum per Pompeium Hierosolymis anno 63 a.C.n. expugnatis in dignitatem sacerdotalem restitutus esset, Romani eum regem appellare noluerunt. Ethnarca tantum a Iulio Caesare post bellum Alexandrinum dictus est et anno 40 a.C.n. in Parthiam captivus abductus dignitatem amisit.

De gente et moribus[recensere | fontem recensere]

Stemma ultimorum Hasmonaeorum.

Hasmonaeorum stirpe ortus Hyrcanus erat filius maior regis Alexandri Iannaei et reginae Salomae Alexandrae. Cum pater anno 76 a.C.n. obiit mater, quamvis femina, ei successit in regnum et filium Hyrcanum summum sacerdotem fecit. Eum elegisse ab historico rerum Iudaicarum Iosepho dicitur quia indole segni et ignavo erat, moderatus (ἐπιεικής) et potentiae parum aptus ita ut nulli impedimento sibi regnare volenti fieret[2]. Mortua anno 67 a.C.n. matre Hyrcanus heres designatus regno erat sed ei fuit frater moribus dissimillimus, Aristobulus nomine, vir audax et regnandi avidior qui Hyrcanum regno imparem esse putabat ː iam aegrotante Alexandra oppidis potiebatur et praesidiis suis occupabat ; morte autem reginae nuntiata statim defecit et Hyrcano bellum indixit. Pugna apud Ierichuntem commissa plerique milites ad Aristobulum transierunt et per pactionem Hyrcanus victus privatum in posterum vivere pollicetur[3]. At Antipater, vir fortis et strenuus e nobilibus Idumaeis, qui Aristobulum oderat et regnantem timebat, Hyrcano persuasit ut Petram apud Nabataeorum regem Aretan III, quicum amicitiae necessitudine obstrictus erat, confugeret et societatem cum eo adversus fratrem coniungeret[4].

De bello fraterno et Romanorum dominatione[recensere | fontem recensere]

Antipater et Aretas iam Aristobulum Hierosolymis obsidebant cum legatus Pompei Aemilius Scaurus in regionem advenit (nam tum Romani Pompeio duce cum Tigrane Armeniorum rege bellum gerebant). Qui amborum fratrum causa audita et accepta pecunia secundum Aristobulum iudicavit. Nabataei domum reverti coacti sunt, quos insuper in itinere lacessebat Aristobulus ita ut multi perierint. Mox ipse Pompeius in Iudaeam pervenit atque auditis fratribus litem de integro decidit. Quia fautores Aristobuli portas Hierosolymitanas ei aperire recusabant, eorum regem in vincula coniecit et templum vi expugnavit (63 a.C.n.). Vix Hyrcani et Antipatris precibus concessit ne templum diriperetur aut incenderetur. Tum Hyrcanum in summum sacerdotium et priorem dignitatem restituit quidem sed finibus regni paterni plures urbes et pagos ademit et tributum quotannis solvendum imposuit. Nec Iudaea regnum sui iuris fuit quia Hyrcanus rex appellatus non estAnt. Iud. XX.244.<. Re vera potentia in posterum penes Antipatrem erat qui et ipse Romanis oboediebat eo magis quo provincia Syria nuper creata proxime adiacebat. Verisimile est Pompeium tum non totam Iudaeam provinciae Syriae adsignasse quia perspexerat Iudaeos esse nationem sui generis legibus patriis fanatice adhaerentem et quae seditiones motura esset si alienigenarum sub imperio ponerentur. Aristobulus vero a Pompeio captivus cum liberis Romam abductus ut triumphum ornarent[5].

Iudaeae regnum tempore quo Hyrcanus matri successit.

Nec ideo Iudaea postea inconcussa remansit aut Hyrcanus tranquille regnavit ː mox enim Alexander, filius Aristobuli, armatis manibus regionem vastabat et ipse Aristobulus circa 57 a.C.n. custodes cum altero filio Antigono fefellit et in Iudaeam rediit ubi non spernendum exercitum e fautoribus suis collegit. Ambo, cum Hyrcanum regno expellere adgrederentur, a proconsule Syriae Aulo Gabinio victi et capti sunt. Gabinius formam rei publicae quoque mutavit ita ut non iam monarchia sed oligarchia fieret. Hyrcanus religiosis officiis fungi tantummodo debebat, a militaribus civilibusque abstinere[6].

Maius adhuc periculum anno 49 a.C.n. Hyrcano imminebat, cum Caesar rerum potitus Aristobulum Romae a se liberatum in hostes Pompeianos cum duabus legionibus immittere voluit, nisi a Pompeianis veneno praeventus esset quin inceptum peragere posset[7].

De Antipatris ambitione[recensere | fontem recensere]

Caesarem Pharsalica pugna victorem et in Aegyptum properantem beneficiis omnis generis sibi obstringere Antipater studebat. Opem in bello Alexandrino ei tulit et maxima pericula ipse adiit, plura vulnera accepit. Hyrcanus et ipse illi expeditioni interfuisse dicitur[8]. Qua de causa Caesar cum alia decreta Iudaeis benigna gratus promulgavit tum Hyrcanum decreto in Capitolio exponendo ethnarcham[9] et summum sacerdotem, Antipatrem civem Romanum immunem et praefectum Iudaeae fecit. Nec precibus Antigoni, Aristobuli filii, regnum paternum vindicanti aurem praebuit[10].

A Caesare confirmatus Antipater filios promovebat ː ita Phasael locis circa Hierosolyma iacentibus, Heroden Galilaeae praeposuit. Tunc qui in natione Iudaea diginitate eminebant et in eorum senatu plurimum pollebant indignari coeperunt quod Antipater non Hyrcanus regnaret atque eum varie accusarunt apud regem. In primis Heroden homicidii damnare volebant quia sine iudicio homines seditiosos necaverat. Diu restitit Hyrcanus sed postremo Herodem in ius vocavit ; sed cum ille armatis satellitibus stipatus curiam intrasset atque insuper legatus Syriae Sextus Iulius Caesar malum ei minabatur si quid Herodi accidisset, timuit et eum dimisit[11].

Nec desierunt Antipater et eius filius Herodes Romanis quibuscumque aderant morem gerere ita ut potentiam augerent. Caesare mortuo tributum extraordinarium ab eius interfectore Gaio Cassio impositum magno studio solvere properaverunt. At tum unus e multis et nobilibus Iudaeis qui Hyrcanum venerabantur sed Antipatrem oderant, Malichus nomine, eum veneno interfecisse dicitur. Paulo post Herodes patrem Cassio milites Romanos ministrante ultus est et de Malicho supplicium sumpsit[12]

Ut pater a Pompeio ad Caesarem et a Caesare ad Cassium transierat sic Herodes et Phasael a Cassio ad Marcum Antonium post Philippensem pugnam sese verterunt ad quem imperatorem Romanum nobiles inter Iudaeos legatos miserunt questum de Antipatris filiis. Tum Hyrcanus a Marco Antonio rogatus qui sibi ad imperium aptissimi viderentur Herodem et eius fratres nominasse dicitur. Nec mora fuit quin Marcus Antonius Phasaelem et Herodem tetrarchas Iudaeae fecit, ethnarcae dignitatem Hyrcano simul confirmans[13]. Atque indignans quod ne tunc quidem legati quiescerent Antonius in eos milites immisit et multos trucidavit. Qui enim Romanorum consiliis semper fideliter favissent populo Iudaeorum vi quoque imponendos esse arbitrabatur.

De bello Parthico et morte[recensere | fontem recensere]

Iudaea Hyrcano a Pompeio 63 a.C.n. relicta.

Anno 40 a.C.n. Hyrcanus neptem Mariammen Herodi despondit qui sibi adfinitatem cum regnante gente ita paravit. Eodem anno Antigonus pecunia puellisque pollicitis societatem cum Parthis coniunxit qui et ipsi opportunitatem sibi per bella civilia Romanorum dari existimantes ex improviso Syriam provinciam Pacoro duce occupaverunt. Phasaelem et Hyrcanum fraude captivos retinuerunt ː Phasael sibi mortem ipse conscivit, Hyrcanus ab Antigono mutilatus in Parthiam abductus est. Nam fuere qui scripserint mordicus Antigonum aurem Hyrcano eripuisse ne in posterum summum sacerdotium ei redderetur. Lex Iudaica enim vetat quemquam nisi integrum corpore Dei sacris ministrare[14].

Herodes in Aegyptum atque inde Romam confugit ubi suffragante Marco Antonio rex Iudaeorum a senatoribus appellatus est. Nam tum Romani Parthorum audaciam et Syriam occupatam aegre ferentes illorum regi Antigono suum regem Herodem opponere voluerunt[15].

Parthis a legato Romano Publio Ventidio victis, Gaius Sosius et Herodes Hierosolyma anno 37 a.C.n. expugnaverunt et Antigonum vivum ceperunt. Quo necato regno suo tandem frui potuit Herodes[16]. Tum Hyrcanus in Babylonia vitam agebat inter pronepotes illorum Iudaeorum qui illuc sexto saeculo a.C.n. deportati erant, in magno honore habitus. Cum Herodem regnare ei nuntiatum est quia eum amabat in patriam redire cupiebat[17] atque ipse Herodes ad reditum eum invitabat. Itaque ultimis senectutis annis Hierosolymis privatus versabatur. Sed post Actiacam pugnam Herodes metuens ne Octavianus ob Antonii amicitiam regnum sibi eripere in animo haberet hominem genere regio et Iudaeis amatum de medio tollere constituit ː anno 30 a.C.n. ineunte fictis criminibus Hyrcanum necari iussit[18]. Et anno sequenti eadem de nepte Hyrcani Mariamme, uxore sua, iussit.

Hyrcano longa vita fuit sed imbecillius ingenium quam ut regnare aut vellet aut posset.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere.[recensere | fontem recensere]

  • Kenneth Atkinson, A History of the Hasmonean State: Josephus and Beyond, T§T. Clark, 2016.
  • Eduardus Dabrowa, The Hasmoneans and their state : a study in history, ideology, and the institutions, Kraków, Jagiellonian university press, 2010.
  • Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iosephus (Ant. Iud. XV.178) scribebat Hyrcanum primum et octogesimum annum agentem obisse cui aetati si credimus nativitas ad annum 110 a.C.n. referri debet. Sed matrimonium parentium anno 103 a.C.n. demum evenit (de quo vide notam ad locum in editione Loeb Classical Library).
  2. BI I.109 ː ὄντα νωθέστερον ἢ ὥστε ἐνοχλεῖν περὶ τῶν ὅλων et ibidem I.203 ː βασιλείας ἀτονώτερον et Ant. Iud. XIII.408 ː τὸ ἄπραγμον αὐτοῦ et 407 ἀσθενὴς πράγματα διοικεῖν καὶ βίον ἡσύχιον μᾶλλον ἠγαπηκώς et XIV.158 ː βραδὑν καὶ νωθῆ et XIV.180 ː ἀνανδρία καὶ ἀνοία et ibidem XV.182 ː δοκεῖ γὰρ ἐπιεικὴς καὶ μέτριος ἐν πᾶσιν γενέσθαι καὶ τὰ πλεῖστα τῆς ἀρχῆς ὑπὸ διοικηταῖς ἄγειν, οὐ πολυπράγμων οὐδὲ δεινὸς ὢν βασιλείας ἐπιστατεῖν.
  3. BI I.120-122. Ant. Iud. XIV.1-7.
  4. BI I.123-126. Ant. Iud. XIV.8-19
  5. BI I.127-158. Ant. Iud. XIV.19-79
  6. BI I.160-174. Ant. Iud. XIV.82-102
  7. BI I.183. Ant. Iud. XIV.123-124
  8. Ant. Iud. XIV.138-139 qui Strabonis verba refert qui et ipse testimonium Asinii Pollionis invocat.
  9. Ant. Iud. XIV.190 ː quod vocabulum "gentis ducem" Graece significat. Verisimile est ipsos Iudaeos Hyrcanum regem appellasse ut nonnumquam facit historicus Flavius Iosephus in scriptis (BI I.202).
  10. BI I.187-202 et Ant. Iud. XIV.123-216
  11. BI I.204-215 et Ant. Iud. XIV.158-184
  12. BI I.225-226 et Ant. Iud. XIV.271-293
  13. BI I.242-247 et Ant. Iud. XIV.301-326
  14. BI I.248-273 et Ant. Iud. XIV.330-347 et 365-369
  15. BI I.265-285et Ant. Iud. XIV.330-347 et 381-389
  16. BI I.288-357 et Ant. Iud. XIV.468-491.
  17. BI I.433-434.
  18. BI I.433 et Ant. Iud. XV.165-181