Regnum Sassanidarum

E Vicipaedia
Regnum Sassanidarum posterius. Regnum proprium viride, propagatio maxima regni Chosroe II regente clarius depicta est.
Caelamen Saporis I (Naqsh-i Rustam) res gestas imperatoris monstrat.

Regnum Sassanidarum secundum fuit regnum Persarum, quod in Irania, Irakia, Afghania, proximisque in regionibus dominium antiquitate posteriore tenuit. Conditum est anno 224, successorque fuit regni Parthorum. Exstat usque ad proelium apud Nahavand anno 642, ultimusque rex regum anno 651 necatus est.

Aliud regni nomen est regnum Persicum novum (discernendi regnum Achaemenidarum causa). Multa saecula imperium potentissimum atque maximus adversarius imperii Romani (postea imperii Byzantini) fuit, sed praeter bella caedesque (vide Bella Romano-Persica) ambo imperia etiam temporibus pacis et commercii mutui fruebantur.

Regnum a dynastia Sassanidarum (ساسانیان / Sāsānīyān) nomen traxit, quorum nomen a quodam maiore nomine Sasan deductum est. Quasi sine ulla exceptione omnes reges ea gente orti sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Principium regni[recensere | fontem recensere]

Creator regni fuit Artaxares I, princeps seditiosus satrapiae Persis, quam Sassanidae provincia administrabant. Ultimo rege Arsacide (Artabanus IV) interfecto 224 se ipsum regem coronavit. Aeque Vologaesem VI interfecit, aemulum Artabani. Anno 226 urbem capitalem Parthicam Ctesiphonem expugnavit, eam amplificavit et ornavit regiamque urbem gentis suae destinavit. Artaxares assidue studebat auctoritatem ceterorum principum provinciarum minuere, quo incepto autem non nimis successit. Multi enim principes Parthici cum Artaxare pacti sunt magnique momenti in provinciis administrandis erant. Quamquam plurimas institutiones Parthorum retinuit, quasdam mutationes instituit. Titulum "Rex regum Iraniae" accepit. Irania quidem non pro nomine civitatis nostrae aetatis sed pro finibus gente Iranorum incultis habeatur.

Artaxares regnum suum gloria belli confirmare studuisse videtur. Exacto brevi tempore partes orientales imperii Romani ultra flumen Euphratensem sitas recuperandi antiquas provincias atque prohibendi ingressibus hostium per Armeniam causa aggressus est. Primo bellum cum imperatore Romano Severo Alexandro anno 231/32 gestum multis iacturis acceptis tamen infructuosum eventum habuit (vide etiam Bella Romano-Persica). Post mortem Severi anno 235 autem Artaxares iterum anno 238 impetum fecit. 240/41 Hatra, regnum finibus adiacens obsessione dura urbis capitalis eiusdem nominis passa expugnata est. Eo facto fines occidentales Persarum demum tuti erant.

Filius Artaxaris (Persice shahan shah, „rex regum“) Sapores I (240–270/272) iam rex regum Iraniae et Non-Iraniae appellatus est. Inter reges amplimissimos omnium Sassanidarum existimatur. 243 exercitus Romani Persiam invaserunt. Sapores quidem 244 imperatorem Romanum Gordianum III proelio apud Mesichem, in quo Gordianus interfectus est, devicit. Postea pacem imperium Romanum humiliantem composuit. Imperium Romanum enim eo tempore debilitatum fuit. (vide Discrimen tertii saeculi). In rebus gestis suis impetus in fines Romanorum factos commemoravit: Anno 253 Syriam penetravit et Antiochiam expugnavit. Anno 256/257 copiae regis usque ad Duram Europos pervenerunt et oppidum ceperunt. Cum imperator Romanus Valerianus aestate 260 exercitu magno accessisset Sapori eum proelio apud Edessam facto capere contigit; id ignominiae nomini Romano adeo ignotae fuit. Valerianus numquam e servitute liberatus est. Postea trans Euphratem iter fecit, iterum Antiochiam expugnavit atque Ciliciam et Cappadociam vastavit. Triumphi eius caelaminibus in nonnullis rupibus incasis, exempli gratia prope Bishapur et Naqsh-i Rustam, commemorantur, quae res gestae divi Saporis dicuntur.

Sapores e Syria reddens 262 cladem accepit a Septimio Odaenatho allatam. Odaenathus limites Romanos restituit, dum Sapores bella acerbissima cum Cossanis gessit. Secundum nonnullos scriptores rerum gestarum dominium Sassanidarum eo tempore paene eversum est. Sapores Manichaeismo, religioni eadem aetate orienti, favit; tamen etiam constanter Zoroastrismo nitebatur. Filius successorque eius Ormizda I eodem consilio religione publica usus est. Ormizda I. autem unum solum fere annum regnum habuit. Successoribus suis regnantibus (imprimis Bahram II) Manichaei persequebantur. Manius ipse, qui religionem Manichaeismam peperit, necatus est. Praeterea notabile est quantas urbes Sapores condidit. Nonnumquam Christiani in imperio Romano capti ibi deducti sunt, ut opulentiam regni sollertia sua augerent.

Bahram II multa pericula dominatus sui, exempli gratia invasionem Romanam Caro imperatore repellere et saltem unam rebellionem sedare coactus est: Apparet mandatum successionis Bahrami I et Bahrami II filii eius non ab omnibus nobilibus agnotum esse. Successor filiusque Bahrami II, Bahram III, 293 depulsus et per Narsete (293-302) commutatus est. Diocletiano imperatore Sassanidae cladem severam a Caesare Galerio acceperunt et quaedam regiones in Mesopotamia sitas atque quinque satrapias cedere coacti sunt. Antea iam Armenia manibus Persarum delapsa est; Romani quendam principem Arsacidum regem Armeniae creaverunt, cuius heredes in Armenia usque ad 428 regnabant.

Defensio limitis orientalis[recensere | fontem recensere]

Irania et regiones finitimae

Quamdiu exstabat regnum Sassanidarum a multitudine gentium Mediam Asiam incolentium defendenum erat. Fauces Caucasicae tam attente defendi debuerunt (vide Derbentum) quam fines septentrionales, ubi cum Cossanis et Saciis certandum erat. Finis fere regni Persici Oxus flumen fuit. Propterea Sassanidis semper timendum erat, ne ex occidentibus regionibus et simul e partibus orientalibus aggressi sint neve adverso casu Romani pactum cum gentibus orientalibus inierint. Per saecula impeditio eiusmodi foederis Sassanidis praestabat. Mundus Persis visus est tres in partes divisus: Iraniae (Ērān) cum imperio Romano (Rūm) atque Transoxania (Tūrān) pugnandum erat. Semper Sassanidarum intererat, ut pacem servarent cum altero eorum, ne undique opprimerentur.

Pars occidentalis imperii Cossani fortasse iam ab Artaxare I occupata est. Usque ad annum 360 complures regni heredes titulum Kushanshah („Rex Cossitorum“) tenuisse eamque regionem administravisse videntur. Circa annum 350 Chionitae regnum Persarum invaserunt; ineunte saeculo quinto Chidaritae eos secuti sunt, paulo post denique Ephthalitae ('Hunni albi') demum eos subegerunt. Ii quidem Sassano nomini infestiores atque perniciosiores fuerunt, cum efficaciorem modum administrandi haberent.

Circa annum 560 regnum Epthalitarum eversum est et Gok-Turci regiones eorum occupaverunt. Etiam cum imperatore Iustinus II foedus inierunt. Postea Heraclium cum Chosroe II bellum gerentem invasionibus in provincias orientales inferendis adiuverunt.

Bella Saporis II et regimen Saporis III et Isdegerdis I[recensere | fontem recensere]

Notabilis est quaedam mutatio: Romani mora regnum Sassanidarum par esse imperio suo existimare coeperunt. Eos pro barbaris habere sistere, immo pro natione potentissima expolitaque existimare coeperunt hactenus, ut terrorem eorum antiquae minationi Parthicae anteponerent.

Porta occidentalis urbis Amidae more antiquitatis posterioris munificata

Cum rex Ormizda II anno 309 amisit, filius suus nondum natus est. Regnum eo tempore infirmum erat, usque Sapor II filius Ormizdae anno 325 ipse regnum suscipere potuit. Sapore rege, quamquam regnum rursus vigebat, Christiani in regno suo persecuti sunt. Ex anno 338, bellum longum cum Romanis imperatore Constantio II regente gessit eo consilio, ut pactum 298 factum corrigeretur. Anno 359, urbem Amidam expugnavit. Tamen Constantius castella reliqua prope finibus Romanorum sita defendere potuit, quare Sapores incepto desinere coactus est: eodem tempore gentes mediae Asiae, imprimis Chionitae, partes orientales invaserunt.

Expeditio Persica Iuliani Apostatae.

Imperator Iulianus, sucessor Constantii, iterum bellum suscepit et mense Martio 363 exercitu cum ingente (65.000 milites) deserta Mesopotamiae intravit. Brevi post Ctesiphoni appropinquavit. Tamen paulo post egestate inopiaque coactus illinc Antiochiam revertere constituit. Interea autem rex regum Persarum copias suas convocaverat et proelium commisit, in quo Iulianus interfectus est. Itaque Iovianus novus imperator factus pactum novum subscrire coactus est ea ratione, ne exercitus suus dispergeret. Romani regiones Transtigritanes eaque partes Mesopotamiae, quas ante aliquot annis Galerius ceperat, concesserunt. Praeterea urbs Nisibis in potestatem Persarum redacta est.

Sapores III (383–388) a persecutione Christianorum destitit et cum imperatore imperii Romanum orientalis, Theodosius I, circa annum 387 partitionem Armeniae pepigit. Manifestum est quantum regum Sassanidarum vigebat: Obtinuerunt Persae maximam partem Armeniae (q.d. Persarmenia). Saeculum quintum tranquillum praeteriit praeter duo bella Theodosio II imperatore. Bahram IV regnante (388–399) anno 395 exercitus Hunnorum transitus montis Caucaucasici transcendit et Mesopotamiam invasit, alteri fines Romanorum penetraverunt; uterque exercitus devictus est. Hostibus communibus impugnantibus coniunctio amborum imperiorum firma erat. Isdegerde I rege (399–420) religio Christiana convaluit, tametsi quasdam persecutiones passa est.

A Bahram V. usque ad Cabadem I[recensere | fontem recensere]

Bahram V Gor (420–438), filius Isdegerdis I, regia primum denegata est, pro eo Chosroes quidam ad regnum pervenit. Bahram regiam denuo adepta est Lachmidis adiuvantibus, etsi compromissa quaedam facere coactus est. Tamen Bahram V inter reges Sassanidas praeclarissimos existimatur. Cum gentes Mediae Asiae perpetui impetus faciebant, ei imprimis consulendum erat securitati finis septentrionalis. Eo tempore primum Ephthalitae emerserunt. Bahram eos anno 427 vincere potuit sed ii usque ad interitum regni sui medio sexti saeculi periculum perpetuum nominis Sassanidae remanserunt. Etiam filius Bahrami Isdegerdes II (439–457) constanter cum eis pugnabat. Circa annum 450 Sassanidae pacanda erat provincia Persarmenia, quae rixis religiosis concutiebatur.

Post dominationem brevem Ormizdae III (457–459) filius suus nomine Perozes I (459–484) ad regnum pervenit. Schola christiana a Nestorio condita nomine Nestorianismus eo tempore in Persia latissime disseminata est. Hac re persecutio Christianorum terminata est. Quia multae iam fuerunt differentiae controversiaeque inter ecclesiam Nestorianam et Constantinopolitanam rex regum ex eo tempore coniurationes Christianorum cum Romanis non iam timuisse videtur.

Anno 484 Perozes rex cum Ephthalitis pugnans cecidit, quare regnum in extremo situm est. Epthalitis autem adiuvantibus Cabades I (488–496 et iterum 499–531) ad regnum pervenit. Varii tumultus eo regnante eruperunt. Ii partim orti sunt a propositis Mazdaismi. Denique rex auctoritatem suam restituere atque etiam augere potuit.

Discrimen internum potestatem militarem Sassanidarum non minuisse videtur: anno 502 bellum cum Anastasio I imperatore Romano exarsit; de stipendiis actum est, et anno 503 Persae Amidae urbis apud Tigrim sitae potiti sunt. Romani quidem reliqua castella ab hoste capi prohiberunt. Mox rex animum ad fines septentrionales attendere coactus est Hunnis rursus fines minantibus. Indutiis anno 507 factis bellum 526 iterum commissum est multosque annos varia fortuna primum in Mesopotamia, postea Caucaso in monte gerebatur. Cum Cabades 531 obiit adhuc pugnatum est. Successor fuit Chosroes I, filius eius gratissimus, rexque splendidus praeclarusque.

Chosroes I Anusirvan[recensere | fontem recensere]

Regnum Sassanidarum aetate fere Chosrois I; fines autem fluctuosae fuerunt

Rex regum Chosroes I Anusirvan („anima cum immortale“; 531–579) maximus hostis orientalis imperatoris Romani Iustiniani I fuit. Eo regnante regnum summam splendorem adeptum est, multa monumenta aedifcta sunt et fama eius usque Athenas pervenit: Schola Atheniense anno 529 clausa ultimi philosophi pagani antiquitatis anno 531 in Persiam fugerunt.

Anno 532 Chosroes stipendiis amplis ab imperatore acceptis pacem aeternam cum Iustiniano fecit. Tamen iam 540, cum potentia deminuta esset, iterum bellum inceptum est nobis libris scriptoris Procopii Caesariensis traditum. Cum copiae exercitusque Romani operam darent, ut partes occidentales veteris imperii Romani recaperent (vide Restauratio imperii), Persae iterum fines orientales imperii Romani irruperunt et vastaverunt. Eodem anno urbem opulentissimam Antiochiam ad Orontem expugnaverunt atque spoliaverunt. Captae sunt et aliae urbes praeclarae provinciarum orientalium. Hac re Iustinianus intellexit bellum sibi esse renovandum et magistrum militum Belisarium clades ultum in Orientem misit. Loci belli sunt e Lazica apud Pontum Euxinum iacens usque ad Mesopotamiam dispersi. Pax iterum anno 562 factum est, nunc autem Iustiniano concessum est Lazicam retinere. A septentrionibus Chosroi contigit una cum Gok-Turcis circa annum 560 regnum Ephthalitarum evertere, paulo post verum Gok-Turci in locum eorum successerunt. Ad regnum Persarum circumveniendum Iustinianus II anno 572 foedus cum eis iniit, tamen Sassanidae utrimquesecus hostes usque ad annum 573 coercere potuerunt eis graves iacturas infligentes. Tametsi initium victoriam de utroque adepti sunt anno 575 aut 576 proelio Melitense cladem terribilem acceperunt; Chosroes vix e proelio effugere potuit. Victoria Romana tamen fortuna belli non circumagitur.

In extremo dominationis suae rex orae meridionalis sinus Persici potitus est. Regio nostra aetate Omania nominata et Arabia Felix, per quas mercatura cum India faciebatur, anno 570 sub dictione Persarum venerunt. Domi amplificationem auctoritatis suae regalis adversus gentes nobiles et quaedam emendationes administrationis patravit. Instituit modum novum vectigalia exercenda, quem fortasse a Romanis adoptavit; etiam quattuor novas regiones militares creavit. Id postea detrimento fore se praebuit cum imperatoribus nimium potestatis esset. Chosroes, cum de vita decederet, regnum potentissimum sed quidem bello duro debilitatum reliquit.

Chosroes II Parwez et Bellum Persicum Heraclii[recensere | fontem recensere]

Chosroes II in nummo depictus

Filius Chosrois Ormizda IV (579–590) bellum contra Romanos varia fortuna continuit. Porro contra Gok-Turcos defendere debuit. Civium regni gratiam colligere conatus est. In eo studio inimicitas gentium nobilium et sacerdotum Zoroastris adeo suscepit, ut 590 seditione nobilium everteretur. Nobiles Chosroem II Parwez („victor“; 590–628) novum regem creaverunt. Is postea feminae Christianae nomine Sirina nupsit. Chosroes mox a magistro suo militum Bahramo Chobin depulso coactus est salutem fuga in imperium Romanum petere. Imperatore Mauricio adiuvante anno 591 reddere potuit. Chosroes II pro ultimo Sassanidarum rege magno habetur. Primos decem annos dominationis suae pax inter regnum Sassanidarum et imperium Romanum erat. Fortasse ipse a Mauricio adoptatus est.

Deinde autem ab anno 603 usque ad annum 629 bellum ingens hodie saepe „bellum ultimum magnum antiquitatis“ intitulatum erupit. Chosroes II, qui primo auxilio ministri sui Yazdini aerarium repleverat infirmitasque imperii Romani orientalis post interfectionem imperatoris Mauricii anno 602 cognoverat, se filium imperatoris invenisse praetendit et anno 603 fines Romanorum invasit. Romanis quidem primo stabilitas imperii restituenda fuit: Dum Heraclius, filius Exarchi Carthaginiensis, cum Phoca tyranno, quem anno 610 devinci et interfici patravit, de principatu dimicabat, copiae Persicae Syriam invaserunt Asiamque Minorem penetraverunt. Anno 614 Persae Iudaeis vernaculis adiuvantibus Hierosolymam expugnaverunt et crucem, quae veram crucem Christi esse dicuntur, rapuerunt. Anno 615/16 usque ad Calcedoniam urbem progressi sunt. 619 copiae Persicae Aegyptum, qui tempore antiquo esse quasi granarium imperii dicitur, occupaverunt et provincias meridionales usque Tripolitaniam, provincias ad meridiem spectantes usque Nubiam penetraverunt.

Solidus Heraclii cum filiis suis Constantinus III et Heraclonas.

Cum Sassanidae saeculis tres praeteritis numquam regnum suum ultra fines Armeniae et Mesopotamiae augere auderent, Chosroes ob successus militares ab ista doctrina discessit. Syria et Aegyptus anno 620 permanenter provinciae inseratae sunt regno Persico. Utrique provinciae impositum est magistratus nomine marzban ad provinciam administrandam.

Visum est tamquam imperium Achaemenidarum resurectum esset. Variis in expeditionibus Persae imperium Romanum orientale magna ex parte occupaverunt usque Heraclius omnibus copiis collectis anno 622 denuo bellum in eis intulit eosque ad limitem pristinum repressit. Apparuit Chosroem bellum non summa vi gessisse: Cum rex imperatori sui Shahrbaraz bellum cum Heraclio gerenti non toto corde confideret, copias optimas in Aegypto remanere iussit. Persae cum Avaris coniuncti anno 626 frustra Constantinopolem obsederunt, quia copias ad ripam Europaeam transicere nullo pacto potuerunt. Tamen impetum contra Romanos factum solum desitum est cum Gok-Turci iterum bellum inferrent Persas graviter prementes.

Initio mensis Decembris 627 Herclius Persis proelio apud Ninevem cladem ingentem affecit. Chosroes II, qui prope versatus est, fugae se mandavit, quare ei spem auxiliae nobilium abscisum est. Paulo post regno depulsum et interfectum est. Sucessor eius Cabades II a Romanis pacem petivit. Anno 629/630 Sassanidae omnes provinces et praeterea crucem Christi reddere coacti sunt. Copiae Persicae revera invictae se receperunt imperatoresque exercituum de principatu dimicare coeperunt.

Finis dynastiae Sassanidarum[recensere | fontem recensere]

Chosroe II interfecto Cabades II paucos menses regnavit. Deine tempora instabilia atque tumultosa secuta sunt duodecim fere principibus ac regibus brevi tempore regnantibus. Quamquam licuit solum masculos heredes creari, etiam duae filiae Chosrois principatum obtinuerunt.

Finis regni Sassanidarum iam afflicti sub dominatione Isdegerdis III (632–651) paratum est per exercitus Arabum islamicorum simul provincias orientales imperii Byzantini cum Irakiam Persicam invadentes. Amotio regni clientis Lachmidarum iussu Chosrois anno 602 vitium fuisse se praebuit. Tamen Persae forte restiterunt et repugnaverunt. Exeunte anno 634, invasores proelio super ponte apud Kufa repellere et e Mesopotamia fugare contigit, denique autem duobus cladis Sassanidae devicti sunt: primum in proelio apud Cadesiam anno 636, quare urbs Ctesiphon et Mesopotamia regno amissae sunt, et iterum in proelio apud Nehawend medio in Persia propria anno 642 victi sunt. Isdegerdes se in fugam coniecit; alii nobiles Persici pacti sunt cum invasoribus, alii proeliis dimicati sunt. Isdegerdes III denique anno 651 (aut 652) prope Alexandria Margiana (Merw) a quodam servo interfectus est. Id enim interitus regni Sassanidarum fuit. Quaedam provinciae (e.g. Deylamia) tamen perdiu invasoribus restiterunt. Iacturae Arabum immanes fuerunt. Etiam Islamisatio regionis lentissime processit; Solum ex saeculo nono religio Islamica in Persia praevaluit; etiam saeculo duodecimo communio religiosa Zoroastrica inveniri potuisse videtur. Nonnulli gentes nobiles excidio regni Sassanidarum superfuisse et cum Arabibus foedus inisse videntur, quomodo territoria sua etiam longe regnaverunt.

Filius Isdegerdis nomine Perozes Sinam profectus ibique comiter in aula dynastiae Tang receptus est. Exercitibus Sinis iuvantibus conatus quam plurimum regni sui recipere Arabibus bello civili debilitatis tamen frustra pugnavit.

Saecula posteriora[recensere | fontem recensere]

Deleto regno Sassanidarum occupatisque orientalibus Imperii Byzantini provinciis, Arabes antiquitatem posteriorem terminaverunt. Tamen ipsi a moribus cultuque eorum diu affecti sunt.

Opulentia aulae regiae Sassanidarum exemplum fuit Abbasidis Bagdatum condentibus. Etiam animadversio et studium philosophiae antiquitatis, quae imprimis Chosroe II regente culta est, ibi orti sunt. Regnum Sassanidarum quasi nexum inter Europam et Asiam fuisse dicitur. Interitus regni simul finis antiqui Orientis Medii significat.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Shahbazi, A. Shapur. "Sasanian Dynasty." Encyclopaedia Iranica. Editio interretialis, 2005. (Anglice)