Vulpes lagopus
| Vulpes lagopus | |
|---|---|
| Conservationis status | |
| Taxinomia | |
| Regnum: | Animalia |
| Phylum: | Chordata |
| Classis: | Mammalia |
| Ordo: | Carnivora |
| Familia: | Canidae |
| Genus: | Vulpes |
| Species: | Vulpes lagopus |
| Binomen | |
| Vulpes lagopus Linnaeus, 1758 |
|
| Habitatio Vulpis lagopi | |
Vulpes lagopus est vulpis species indigena regionis Articae et hemisphaeri borealis. Hae vulpes solae generis vulpium sunt communes in arborea tundra biomea.
Index |
Proprietates [recensere]
Vulpes lagopus est inter 50 et 75 centimetra longa sine cauda, quae ipsa est 20-40 centimetra longa. Aestate pellis est badia; hieme inalbat densetque. Aures huius vulpis parvae sunt et rotundae, ne calor corporalis ex eis effugiat. Pedes sunt adusque pelle adoperti ad adusta vitanda.
Pellis vulpis viventis in regionibus caldioribus est, potius quam alba, cana vel caesia. Haec res tamen tantum 1% Vulpum lagoporum afficit.
Habitatio [recensere]
Vulpes lagopus in regionibus polaribus habitat, super circulo arctico et praecipue prope litora, in Canada, Groenlandia, Russia, Islandia, aquilonia Scandinavia. Arborum septentrione versatur. Plerasque insulas arcticas habitat, non autem totas insulas Alascae. Undevicenso saeculo exeunte, Vulpes lagopus diligentiis pellis in nonnullas insulas in quibus non vivebat Insularum Aleutiarum intromissa est.
Haec vulpes in glacie usque ad Polum septentrionalem adspecta est.
Fossilia testificata sunt comprensionem Vulpis lagopi maiorem olim fuisse quam est hodie. Vixit adeo in austris Europaeis, sicut in Francia, Germania, Britanniarum Regno, Polonia Helvetiaque.
Habitus [recensere]
Vulpes lagopus hominesque [recensere]
Quamquam longe aucupata pro sua pelle, Vulpes lagopus paucum metum hominum praebet. Nonnullae vulpes enim visae sunt castris accedentes ad cadavera phocarum auferenda.
Procreatio [recensere]
Hora admissionis inter menses Martii Aprilisque tendit. Post gravitatem 51-57 dierum, crescunt circa undecim vulpeculae. Puerperium in caverna sicca et sine nive conficitur. Tum, mare custodiente venanteque, quinque aut sex hebdomades familia in caverna habet. Vulpeculae, caecae et 55 grammatum pondo, non exibint de caverna ante tres hebdomades.
Subspecies [recensere]
Sunt quattuor subspecies Vulpis lagopi:[1]
- Vulpes lagopus beringensis
- Vulpes lagopus fuliginosus
- Vulpes lagopus lagopus
- Vulpes lagopus pribilofensis
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Vulpes lagopus spectant. |
- Vulpes lagopus in sito Animaux.org (Francogallice)
- IUCN: Vulpes lagopus (Anglice)
- Vulpes lagopus in sito ManimalWorld.net (Francogallice)