Circulus Arcticus
Circulus Arcticus seu Circulus Polaris Arcticus est parallelus orbis terrarum circulus ad aequatorem, 66º 33' 44" N. Supra hanc lineam, Sol hieme non videtur, dum aestate semper in caelo stat.
Cum axis revolutionis Telluris facit invariabilem angulum cum plano ecliptico, nempe 23° 54', antiqui auctores, quorum Pytheas Massiliae, iam rebantur? regiones in Tellure esse, ubi in solstitio vel Sol numquam oritur, vel numquam occidit. Quae regiones iacent in alterutro circulo super orbem terrarum, qui in plano parallelo lineae aequinoctialis, latitudinis 66° 33', describundus est. Alteruter enim circulorum patet in Hemisphaera Septentrionali, alter in Hemisphaera Australi, quia Graeco verbo hic Circulus Arcticus vocatur, ille Circulus Antarcticus.
[recensere] Vide etiam
Polus septentrionalis | Circulus arcticus | Cancri tropicus | Linea aequinoctialis | Capricorni tropicus | Circulus antarcticus | Polus australis
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |