Latinitas bona

Tityus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Latona, Apollo et Tityos in vase Attico rubentibus figuris depicti (circa 450 a.C.n.). Museum Lupariense, Lutetiae Parisiorum.

In mythologia Graeca Tityus erat gigas filius Terrae, cuius corpus in infernis iacens non minus quam novem iugera tegebat.

Cum Latonam, Iunone hortante, vi comprimere conatus esset, fulminatus a Iove dicitur, sive, secundum alios auctores, sagittis Apollinis et Artemidis confixus. Ob quod scelus in Infernis idem supplicium patitur quod et Prometheus : vultur eius iecur semper renascens rodit.

Significationem allegoricam huius supplicii sic explicat poeta Lucretius :

sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
quem volucres lacerant atque exest anxius angor
aut alia quavis scindunt cuppedine curae.

Fontes.[recensere | fontem recensere]