Albion

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula situs Albionis in Europa

Albion[1][2][3] est nomen antiquum insulae quae ab medio aevo Britannia Maior[4] nota est, sive nonnumquam ab regno Iacobi I saltem Britannia Magna[5]. Incolae Albiones erant. Inter insulas Britannicas maxima est quae in oriente a Mari Germanico, in septemtrione ab Oceano Ducaledonio,[6] in occaso a Mari Hibernniae et meridie ab Oceano Britannico circumdatur atque a Freti Gallici triginta tria milia trecenta metrorum ex Gallia separatur.

De Nomine[recensere | fontem recensere]

Himilco Poenus est primus navigator cognitus qui Insulas Britannicas repperit[7][1]. Iam per saeculum primum a.C.n. nomen Graecum Ἀλβιὼν (Albion) ad Britanniam Maiorem spectabat; sic apud Pseudo-Aristotelem invenitur, in De mundo[8] legitur :

Ἐν τούτῳ γε μὴν νῆσοι μέγισται τυγχάνουσιν οὖσαι δύο, Βρεττανικαὶ λεγόμεναι, Ἀλβίων καὶ Ἰέρνη.
"Quo ipso in mari insulae duae sitae sunt quam maxime, quas Britannicas appellant, Albium et Ierna."

Etsi Britannia Graece Albion appellatur, verbum Latinum ipsum ex appellatione Graeca de gente quae insulam incolebat deductum est a Pythea viatore Massiliensi qui anno circiter 320 a.C.n. primus Graecus Britanniam visit, eamdemque descripsit. Post anno autem 43, Claudio imperatore, Romani Britanniam devincere constituerunt. Sequitur quod verbum Britanniam a Romanis usurpatum erat pro provincia Romana quae pandebatur ab Oceano Britannico usque ad valla et Aelium et Antonini. Propter eam causam, insula tota Albion potius nuncupatur cum agitur id quod ad eamdem attinet quamdiu ad tempus Romanum haeret. Claudius Ptolemaeus ipse quo in "Geographia" de Albione situ scripsit legitur "Άλουίωνος νήσου Βρετανιχης θέσις"[9] sive latine "Albionis Insulae Britanniae situs"[10].

Multi sunt reges Anglorum qui de insula rettulerunt ut Albion. Eo modo anno 930, Athelstanus rex Anglorum titulo rex et primicerius totius Albionis regni usus est.[11] Anno 970 nepos istius Edgarus Pacificus se ipse etiam Totius Albionis imperator augustus nominavit.[11]

Postea, in Britanniae historiis atque mythologiis et carminibus Albion nomen saltem invenitur apud Galfridum Monemutensis[12], Layamon[13], Raphaël Holinshed[14], Gulielmus Camdenus[15], Ioannes Miltonus[16],

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Probabiliter Albion cognationem praebet et cum Albiorige deo Celtico, et cum verbo Elfudd, quod mundus, terra Lingua Cambrica Media sonat, atque hoc et verbum cognatum Celticum albu sive alba inter se respondenti sunt. Verbum istud fontibus Hibernicis antiquis primo tempore insulam totam et secundo Scotiam designabat.[17],

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Avienus Rufus Festus, Ora Maritima [1] (Latine)
  2. Plinius, Naturalis historia, liber 4, caput 102 [2] (Latine)
  3. Baeda Venerabilis, Historiae ecclesiastica gentis anglorum, Oxonii, 1869, e typographeo Clarendoniano, p.5. [3] (Latine)
  4. Albert Sleumer, Kirchenlateinisches Wörterbuch (ISBN 3-487-09374-X) p. 173 . "Britannicae insulae in quibus Albium sive Britannia maior, Ivernia sive Britannia minor" titulus tabulae geographicae, 1641 (Latine)
  5. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 78 (Latine)
  6. Algernon Herbert, Britannia after the Romans, Londinii, 1836, p.LII. [4] (Anglice)
  7. Plinius, Naturalis historia, liber 2, caput 160 [5] (Latine)
  8. Aristoteles, De Mundo, Parisiis, 1512, Gulielmo Budae interprete. [6] (Latine)
  9. Claudius Ptolemaeus, Geographia, Lipsiae, 1843, sumptibus et typis Caroli Tauchnitii, Liber II Cap.III. p.67. [7] (Graece)
  10. Claudius Ptolemaeus, Geographia universalis, Basileae, 1540, apud Hericum Petrum, Liber II Cap.III. [8] (Latine)
  11. 11.0 11.1 Walter de Gray Birch, Index of the styles and titles of sovereigns of England,[9] (Anglice)
  12. Galfridus Monemutensis, Historia regum Britanniae, Liber I. [10] (Latine)
  13. Layamon, Layamons Brut, or Chronicle of Britain; A Poetical Semi-Saxon Paraphrase of The Brut of Wace, Londinii, 1847, Vol.I, The Society of Antiquaries of London. [11] (Anglosaxonice, Anglice)
  14. Raphaël Holinshed, Chronicles of England, Scotland and Ireland [12], [13] (Anglice)
  15. Gulielmus Camdenus, Britannia [14] (Latine, Anglice)
  16. Ioannes Miltonus, The history of Britain, (1670) [15] (Anglice)
  17. Bernhard Maier, Dictionary of Celtic religion and culture, Woodbridge, 1997, Boydell& Brewer, p.11. ISBN 0851156983 (Anglice)