Cellar door

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ianua cellae Romanicae casae traditionalis

Nomen compositum Anglicum cellar door (praesertim pronuntiatu eius Britannico ˌsɛləˈdɔə), quod ianua cellae significat, communiter exempli gratia verbi locutionisve, quae pulchra sit propter suam phonaestheticam sine contemplatione semanticae, usurpatur.[1] Multimodis verbum ostensum est: ut unum exemplum e multis, aut ut pulcherrimum totius sermonis Anglici; ut autem electio privata scriptoris, philologi eminentis, advenaeve qui lingua loqui nequit.[1][2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Barrett, Grant (14 February 2010). "On Language: Cellar Door". New York Times. p. 16, Sunday magazine 
  2. Nunberg, Geoff (26 February 2010). "The Romantic Side of Familiar Words". Language Log 


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!