Phaedrus (Plato)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Phaedrus (Graece: Φαίδρος) est dialogus Platonis compositus, ut opinamur, circa annum 370 a.C.n., eodem fere tempore ac Res publica et Symposium. Dialogus ex colloquio inter Socratem et Phaedrum constat, pertractatque propositiones rhetoricam, animam, amentiam necnon amorem sive erotem.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Socrates et Phaedrus ruri Atheniensi ambulantes inter se conveniunt. Phaedrus orationem Lysiae recitat scribentis, ut iuveni sit familiariter utendum cum viro, qui eum non amat, neque cum viro eum amanti. Socrates mordaciter orationem laudat; quo facto de eodem argumento orationem suam componit. Phaedrus hanc meliorem esse concedit, Socrates autem ait istam deos elusisse. Amorem enim esse divinum, sed in orationibus eorum eum profanum apparuisse.

Deinde ille orationem componit amorem laudantem, in quo dicit eum esse necessarium animis humanis, ut in caelum redire possint. Plato facit Socratem quendam similitudinem de iugo narrantem, qua sua theoria reincarnationis animae humanae, et quomodo anima regnum idearum visitare valeat, illustratur. Phaedrus orationem laudibus effert, et Socratem rogat, quomodo bona oratio componi possit. Extremus dialogus scilicet artem rhetoricam tractat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Understanding the 'Phaedrus'. Proceedings of the Second Symposium Platonicum, Perugia, curante Livio Rossetti, Academia Verlag, Sankt Augustin 1992 («International Plato Studies» 1), ISBN 978-3-88345-630-0.