Latinitas nondum censa

Polotia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Polotiae

Polotia [1], seu Polocia [2], Polotium[3], Polocium[4], vel Peltiscum[5], vulgo Polatsk (Albaruthenice Полацк, Połack) et Polotsk (Russice Полоцк, Polock), urbs est in Ruthenia Alba, in regione Vitebscensi, prope influxum Polotae fluvii in Duinam sita. Circa 84 milia incolarum habet.

Polotiae sunt aliquot officinae et statio ferriviarum. Urbs quidam monumenta historiae et architecturae habet.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Templum Sanctae Sophiae in Polotia

Polotia, urbs antiquissima Rutheniae Albae, anno 862 primo in chronicis commemorata est. A medio saeculi decimi erat metropolis ducatus Ruthenici. Circa annum 1265 facta est pars Magni Ducatus Lituaniae. Annis 15631579 et 16541667 erat in regno Russico.

Anno 1772 Polotia inclusa est in Imperio Russico, ubi ad annum 1777 in gubernio Pscoviensi, ad annum 1796 in gubernio Polotiensi (ut eius metropolis), ad annum 1802 in gubernio Albaruthenico, et dein in gubernio Vitebscensi erat.

Anno 1812, tempore Belli Patrii, duae pugnae inter copiis Francicis et Russicis prope Polotiam acciderunt.

Anno 1924 urbs facta est pars Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Albaruthenicae.

Tempore Belli Magni Patrii, die 16 Iulii anni 1941 Polotia a copiis Germanicis occupata fuit, et die 4 Iulii anni 1944 liberata est a copiis Sovieticis.

Ab anno 1991 Polotia est in Ruthenia Alba sui iuris.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books); Antonii Possevini missio Moscovitica ex Annuis litteris Societatis Jesu, p. 105
  2. A. Cellarius, Regni Poloniae, magnique ducatus Lituaniae, omniumque regionum iuri Polonico subiectorum novissima descriptio, p. 433
  3. Dictionnaire géographique portatif, t. 2., p. 521
  4. N.-G. Clerc, J. Chevalier, Histoire physique, morale, civile et politique de la Russie ancienne, t. 2., p. 541
  5. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Polotia spectant.