Apopudobalia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Apopudobalian vetus pediludii genus fuisse in Der neue Pauly. Enzyklopädie der Antike[1] legimus.

Hunc ludum, a Graecis, ut e nomine animadverti possit, inventum esse et postea Romanis quoque acceptum fuisse. Quorum legiones primo vel secundo saeculo in Britannia eo usas esse. Ut iussis ac vetitis Christianis repulsus sit, sic non plane obsolevisse, sed saeculo undevicesimo revixisse et in mores Britannorum rursus inductum esse. (Qui fit, ut non miremur, quod anno 1863 nusquam gentium nisi in Anglia etiam pediludii leges sunt ascitae.)

Huius explicationis auctor Mischa Meier testes dat

  • primum Achilleum Tacticum, qui in fragmento 3 ἄνδρες ἀποπουδοβαλόντες Corinthi fuisse affirmet
  • tum Pseudociceronis libros de viris illustribus, quorum in libro tertio celeberrimi apopudobalontes enumerati sint
  • postremum Tertullianum, illum apologeten Christianum, de cuius libris de spectaculis huius ludi persecutio ordita sit.

Nostrae aetatis viri docti, qui haec vetera eruerint, producuntur:

  • A. Pila (nota bene!) et B. Pedes (!), quorum posterior in Festschrift M. Sammer de hac re funditus ("grundlegend") disseruerit.[2]

Post paulum temporis primae dubitantium voces auditae sunt: vocabulum ipsum offenderat et vel in nominibus vel in libris testium a Meier productorum errata manifesta erant. In recensione in The Petronian Society Newsletter 28/1998 divulgata ambo recensentes "six serious mistakes" enumerant non intellegentes totam hanc rem iocum bellissime coctum esse. Ipse Mischa Meier, tunc co-auctor huius encyclopaediae, in domo editricia primum persona non grata habitus post multis viris doctis indulgentiam deprecantibus impunitus fuit. Qui fit, ut in prima editione apopudobalia exstet: altera de - ut ita dicam - navibus submarinis in rebus scientiarum. Quem fugit alteram esse illam in dictionarium medicinale Pschyrembel per iocum inductam Steinlaus a Loriot inventam?

testes[recensere | fontem recensere]

  1. Stuttgardiae 1996ff
  2. Operae pretium videtur lectores aliqua de illo M<atthias> Sammer requirere.