Mons Ianiculus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Mons Ianiculus[1] (Italiane: Gianicolo) in occidentali parte Romae situs est. Quamquam in urbe Roma moderna altitudine est altissimo Monti Mario secundus, cum autem trans Tiberim stet praeter urbis antiquae fines, ideo non inter Septem Montes Romae notos numeratur.

Loca[recensere | fontem recensere]

Monte Ianiculo conspectum est unum ex opportunissimis quo innumerabiles tholi turresque musei multicoloris architecturalis possunt in caelum eminentes mirabile visu aspici. Unus cum ceteris locis Ianiculo continetur ecclesia Sancti Petri Montorione (Italiane: San Pietro in Montorio), quae condita est insuper locum in quo crucifixus Sanctus Petrus fuisse olim dictus est; hoc loco, parvum delubrum, Tempietto nominatum, erectumque a Donato Bramante, situm opinatum mortem ipsius Petri designat. His quoque adduntur fons baroca, quam Papa Paulus V multo septimo decimo saeculo aedificavit, et Aqua Traiana (hodierne: Acqua Paola), ac complures institutiones investigationis externas, quarum Academia Romae Americana (Anglice: American Academy in Rome) atque Academia Hispaniae (Hispanice: Academia de España) consistunt. Praeterea, Universitas Pontificalis Urbana (Anglice: Pontifical Urban University) et Collegium Pontificalis Americae Septentrionalis (Anglice: Pontifical North American College), atque Hortus Botanicus Universitatis Sapientiae Romae (Italiane: Orto Botanico dell'Università di Roma "La Sapienza") simul hoc monte reperiuntur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Historia Antiqua et Mythologia[recensere | fontem recensere]

Ianiculum congressus locus fuit cultui Iani dei antiquo, praesertim ex eo in urbem despectus erat, idoneus auguribus ad auspicia observanda.

Tradit mythologia Romana Ianiculum fuisse nomen oppidi prisci ab ancipite Iano, nascentium rerum deo, conditi. P. Vergilius Aeneide libro VIII Evandrum regem Aeneae, heroi Troiano , in Arcadia apud Pallenteum Romam futuram urbem ruinas Saturniae atque Ianiculi in Capitolio iacentes ostendisse. (vz. ver. 473, lib. 8). Idem his ruinis praesentibus utitur quibus vehementius Capitolium religiose esse medium Romae adfirmet.

Aquimolinae[recensere | fontem recensere]

Cum Muri Aureliani evidenter sursum in montem translati sint ut Aquimolinae, quae frumento molendo farinam praebebant urbi, accingerentur, potest fieri ut eaedem ab Imperatore Aureliano, qui inter 270-275 A.D. regnavit, simul nisi prius ac muri confectae sint. Inde integrae usque ad 537 A.D. functae, Gothis urbem obsidentibus, cum aquis ereptis tamen obrutae sunt. Posthac autem refectae saltem sub tempora Papae Gregorii IV (827-844 A.D.) duraverunt.

Quae sunt aquaducto cum aquis de praecipite colle delabentibus actae, quamvis indicia excavationum ultima parte decadis 1990 inventa potius longius intervallum quam propius computatum fuisse suadeant, similes eis Barbegale aestimantur Aquimolinae.

A saeculo XIX ad praesens[recensere | fontem recensere]

Pugna Ianiculo est anno 1849 pugnata inter Garibaldinis copias easque Francogallorum, quae cum Papa coniunctae imperium Romae Civitatibus Papalibus restituere petebant. Itaque in Ianiculo ob hoc proelium sint quoque complures monumenta Garibaldini atque eis in bellis libertatis Italicae caesis dedicata.

Meridie in dies, canno ad Tiberim derectus semel exactum tempus indicans ignitur. Haec consuetudo iam traditur usque a Decembre 1847, in quo canno Mausolei Hadriani (hodierne: Castel Sant’Angelo) circumpositis turribus signum tintinnare coepiendo dedit ut meridies nuntiaretur. Deinde caerimonia in Ianiculum anno 1904 translata permansaque usque ad 1939 destitit. Denique, 21 Aprile 1959, post viginiti annorum intermissionem, Communio Romae consensu populi iterum traditionem resumpsit.

Mons ille in momento “I pini del Gianicolo”, quod est unum momentorum symphoniaePini di Roma” ab Respighine compositae, expressus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. (Germanice) Rechtsgeschichte: von der römischen Antike bis zur Neuzeit By Friedrich Ebel, Georg Thielmann


Romae Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!