Latinitas bona

Marshall David Sahlins

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marshall David Sahlins (natus Sicagi Illinoesiae 27 Decembris 1930) est anthropologus Americanus. Gradus B.A. et M.A. in Universitate Michiganiae, a Leslio White doctus, accepit. Gradum Ph.D. in Universitate Columbiana anno 1954 accepit, praecipue motus a Carolo Polanyi et Iuliano Steward. Ad Universitatem Michiganiam rediit ut ibi doceret. Annis 1960 factus est recusator politicalis, potissimum contra Bellum Vietnamense. Habitavit annis 1960 exeuntibus Lutetiae, ubi Francicae mentis industriam recta didiscit, praesertim opus Claudii Lévi-Strauss et recusationes discipulorum Mense 1968. Anno 1973, ad Universitatem Sicago migravit, ubi est Egregius Anthropologiae Professor Carolus F. Grey, Emeritus.

Sahlins praecipue studuit potestati qua cultura iudicia actionesque hominum format. Magnopere voluit probare culturam habere unicam ad homines "motivandos" vim, quae non ex biologia deducitur. Primum conatus est notionem "hominis oeconomici" refutare, demonstrando systemata economica ad circumiecta singularia in propriis culturae modis se accommodare. Anno 1976, libro Culture and Practical Reason divulgato, relationi inter historiam et anthropologiam, et modis quibus culturae historiam comprehendunt et faciunt, studere coepit. Quamquam is totum Oceanum Pacificum attendit, plerumque culturas Vitienses et Havaienses investigavit.

Sahlins in Evolution and Culture (1960) notiones evolutionis culturalis et neoevolutionismi attigit, et evolutionem societatum in "generalem" et "specificam" divisit. Evolutio generalis est inclinatio systematum culturalium socialiumque ad statum auctum multiplicitatis, ordinationis, et accommodationis ad circumiectum; attamen cum culturae non remotae essent, eorum "qualitates" commutantur et diffunduntur, sicut inventiones technologicae. Culturae ergo variis modis evolvuntur, dum variae res ad eos coniunctionibus variis variisque evolutionis stationibus introducuntur.

Anno 2001, Sahlins factus est qui libros edendos parvo prelo nominato Prickly Paradigm curat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Libri[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

De controversia cum Obeyesekere (vide etiam Mors Cook, de reinventione anno 2004 primae picturae, a Ioanne Cleveley Minoris facta, Cook minus "idealizatum" monstrans: