Marjorie Merriweather Post

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marjorie Merriweather Post
Marjorie Merriweather Post
Nata 15 Martii 1887
Campifons Illinoisiae
Obiit 12 Septembris 1973

Marjorie Merriweather Post (nata 15 Martii 1887 Campifonte Illinoesiae; mortua 12 Septembris 1973) fuit princeps Civitatum Foederatarum societaria (Anglice socialite) et conditrix societatis General Foods.

Ea fuit filia C. W. Post et uxoris Ellae Letitiae Merriweather. Annos 27 nata, patre repente mortuo, facta est sola possessor societatis Postum Cereal Company, anno 1895 conditae et tum rapide crescentis. Deinde ea erat divitissima mulier in Cvitatibus Foederatis, cum suae divitiae circa CFA $250 000 000 superarent (circa $5 billionae anno 2008).

Coniugia[recensere | fontem recensere]

Quater nupsit. Anno 1905, Eduardo Bennet Close, argentario Grenovici Connecticutae qui pecuniam conlocare solito est nupsit; coniuges anno 1919 divortium fecerunt. Adelaida Close, eorum filia maior, Thomae Durrant, Merrall MacNeille, et Augusto Riggs argentario seriatim nupsit. Eleanor Post Close, filia altera, late in mediis ut Eleanor Post Hutton nota, Preston Sturges moderatori pellicularum, Stephano Mariae Roberto Gautier, Georgio Curtis Rand, Ioanni Habe, Owen D. Johnson, et Leoni Barzin conductori orchestrae seriatim nupsit. (Eduardus Bennett Close, per eius coniugium alterum, factus est avus paternus Glenn Close actricis.)

Mar-A-Lago, praedium Dominae Marjorie Merriweather Post in Insula Palm Beach? situm. Photogramma in Bibliotheca Congressus.

Marjorie Merriweather Post iterum anno 1920 Eduardo Francisco Hutton fiscario nupsit. Qui anno 1923 Societatis Postum Cereal conventui praeesse coepit, atque coniuges varia opera cibaria evolverunt, inter quae Birdseye Frozen Foods. Societas facta est General Foods Corporation anno 1929. Post et Hutton divortium anno 1935 fecerunt. Eorum sola progenies, Nedenia Marjorie, facta est actrix nomine Dina Merrill, quae Stanley M. Rumbough, Jr., Cliff Robertson actorem Californiensem, et Theodoro Hartley seriatim nupsit.

Anno 1935, Post suo marito tertio, Iosepho E. Davies, iurisconsulto Vasingtoniensi nupsit. Ante divortium fecerunt (anno 1955), ei in Unione Sovietica ab 1937 ad 1938 habitabat, dum ipse legatus secundus Americanus fuit ad Unionem Sovieticam sub Iosepho Stalin missus. Eo tempore, Davies et Post multa artis opera Russica de auctoritatibus Sovieticis acquisiverunt.

Anno 1951, eorum praedium in Brookville, Novi Eboraci, dollariis 200,000 emptum est ab Universitate Insulae Longae. Factum Collegium C. W. Post anno 1954, nunc Campus C. W. Post Universitatis Longae Insulae appellatur. Domina Post fuit mater domestica honoris causa Sigma Beta Epsilon, primae collegii fraternitatis, quae anno 1969 facta est Novi Eboraci capitulum beta fraternitatis Sigma Alpha Epsilon, maximae Civitatum Foederatarum fraternitatis. Quia Post solum puellas peperat, pueros fraternitatis appellabat suos, qui eam "Matrem Marjorie" vicissim appellabant. Domina Post a fraternitate Sigma Alpha Epsilon ut "Aurea Minervae Filia" rite nominata est.

Aditum ad partem possessoris in Mar-A-Lago, Aprile 1967.

Ad postremum, anno 1958, ipsa Herberto A. May, diviti viro commerci Pittsburgi et quondam Master of Fox Hounds of The Rolling Rock Hunt Club in Ligonier Pennsylvaniae, nupsit. Ea tandem cum eo divortium Maio 1964 fecit, et deinde totum suum nomen natum repetivit.

Multa artis opera quae Marjorie Merriweather Post in Russia acquisivit nunc in Hillwood Estate, Museum & Gardens videri possunt, in eius praedio Vasingtoniae.

Domina Post et maritus alter, E. F. Hutton, navem Sea Cloud (Latine fortasse Nubem Marinam) tenebant, tum maximam orbis terrarum celocem marinam privatim possessam.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Rubin Stuart, Nancy. 1995. American Empress: The Life and Times of Marjorie Merriweather Post. Novi Eboraci: Villard. ISBN 0-679-41347-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]