Manuscrit trouvé à Saragosse

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in rus Saltus Castulonensis, ubi mythistoria ponitur

Manuscrit trouvé à Saragosse (vel Latine Manuscriptum Caesaraugustae inventum) est mythistoria a Polonico auctore Iohanne Potocki saeculo undevincesimo ineunte scripta. Cuius compositioni Potocki, anno 1797 opere incepto, annos fere duodeviginti dedit, propter longitudinem fabulae ex pluribus septingentis paginis constantis formamque laboriosam. Quare quamvis saeculo vincesimo mythistoria ista tota semel atque iterum edita sit, tamen adhuc complures versiformesque sunt auctoris chirographi eiusdem operis, saepe inter se partim diversi. Servantur multis in locis Europae, scilicet Bibliotheca Leninopolitana, Archivio Nationali Cracoviae atque collectione privata comitis Marecis Potocki, scriptoris cognati.

De mythistoria etiam pellicula eodem titulo tracta est, Adalberto Has moderatore.

De mundo[recensere | fontem recensere]

Mythistoria in Hispania ponitur saeculo duodevincesimo, et plurimum in Saltu Castulonensi (Hispanice Sierra Morena), qui Castellam a Vandalitia separat. At praeter hanc scaenam principem multi Hispaniae loci nominantur libro currente, in iis Matritum caput, Burgi, Gades et certe Caesaraugusta, a qua mythistoria titulum trahit. Primum lectori Saltu Castulonensi mira ac arcana accidere videntur et Hispaniam a Potocki pictam mysteriosam esse, etiam si mirabilia cuncta rationaliter explicentur finiente mythistoria.

Narrata et narratiunculae[recensere | fontem recensere]

Mythistoria varietatem magnam Hispanicarum personarum praebet

Manuscriptum Caesaraugustae inventum est specimen illustre e narratis et narratiunculis pluribus compositum. In quo perficiendo Potocki exempla operum Galfridi Chaucer et Iohannis Boccacii quidem secutus est. Enim incepta mythistoria traditur manuscriptum quoddam -hinc titulus- Caesaraugustae post urbem obsessam a Francico milite inventum esse, dein autem Hispanico centurione adiuvante Francice versum. Narrativa fictione scribit manuscriptum quidam Alphonsus van Worden, Vallonorum Vigiliarum centurio, qui iter ad Matritum per Saltum Castulonensem faciens mira vidit multa multosque invenit incolas, quorum quisque ei de vita sua narratiunculam tradit. Hinc forma laboriosa mythistoriae: saepe enim persona aliquae narrationum istarum ipsa narrator secundus fit, narratiuncula breviora praebens, et hoc iterum accidere potest. Sic narrata, quasi in marginibus iam iamque minoribus conscripta, unum in altero articulatim includuntur, labyrinthum arduum narrationum efficiens. Affirmat Alphonsus se in Saltu Castulonensi sexaginta sex moratum esse dies, post quos Matrito nonnullis rebus gestis expletis a rege tribunum militum creatum esse.

De personis[recensere | fontem recensere]

Praeter Alphonsum van Worden, partes primae, complures adsunt personae, in iis nomades, musulmani, Iudaei et fures, qui omnes et ipsi agunt et acta aliena narrant. Inter eos frequentissimi sunt:

  • Massud, dominus Musulmanus;
  • Emina et Zibeddé, Musulmanae mulieres;
  • Iohannes Avadoro, dux nomadum;
  • Petrus ab Uceda, maleficus Iudaeus;
  • Rebecca, soror Petri, malefica Iudaea;
  • Iudaeus Vagans;
  • Petrus Velasquez, mathematicus;
  • Zotus, fur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]