Lubomyr Husar

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Lubomyr Husar
Lubomyr Husar
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Lubomyr Husar RISU.jpg
Archiepiscopus maior Kioviensis-Haliciensis Ucrainorum (20012011)
titulus
S.Sophiae in via Boccea
Natus 26 Februarii 1933
presbyter ordinatus 30 Martii 1958
episcopus nominatus 2 Aprilis 1977
episcopus consacratus 2 Aprilis 1977
Cardinalis promulgatus 21 Februarii 2001
a papa Ioanne Paulo II
Pagina officialis Sanctae Sedis

Lubomyr Husar (Ucrainice: Любомир Гузар) (natus die 26 Februarii 1933 Leopoli, Ucraina) est cardinalis tituli S.Sophiae in via Boccea et Archiepiscopus maior Kioviensis-Haliciensis Ucrainorum (20012011).

Die 2 Aprilis 1977 Lubomyr Husar ab Iosepho Cardinali Slipyj, Archiepiscopo maiore Leopolitano Ucrainorum, consecratus erat, sine assensu Romani Pontificis, sed 1995 ab Ioanne Paulo II confirmatus est ut episcopus et nominatus primus exarcha Kioviensis-Vyshhorodensis Ucrainorum. In Novembre 1996 nominatus est episcopus auxiliaris Archiepiscopi maiori Leopolitani Miroslai Ioannis Cardinalis Lubachivsky. Die 25 Ianuarii 2001 a Synodo Episcoporum Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae Archiepiscopus maior Leopolitanus Ucrainorum electus est et 26 Ianuarii 2001 eius electio a Romano Pontifice confirmata est. Die 21 Februarii 2001 cardinalis promulgatus est. In Augusto 2005 sedes propria Archiepiscopi maioris Ucrainorum Kioviam translata est et Husar titulum suum in Archiepiscopum maiorem Kioviensem-Haliciensem mutavit. Mense Aprili 2005 Husar conclavi adfuit, qui Iosephum Ratzinger papam creavit.

Die 10 Februarii 2011 Lubomyr Husar officio Archiepiscopi maioris Kioviensis-Haliciensis renuntiavit. Die 23 Martii 2011 Synodus Episcoporum Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae elegit novum Archiepiscopum maiorem Kioviensem-Haliciensem, episcopum Sventoslaum Ševčuk (Ucrainice: Святослав Шевчук).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!