Glossae Aemilianenses

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina libri Aemilianensis no. 60: glossas ad dextram partem paginae vides

Glossae Aemilianenses (Hispanice: Glosas Emilianenses), saeculo X conscripti, scripturae in lingua Hispanica antiquissimae, sunt marginalia minima in libro manu scripto "Aemilianense no. 60" destinata ad sententias ibi Latine scriptas in linguam Hispanicam convertendas. Inter has glossas etiam reperiuntur antiquissimi textus in lingua Vasconica scripti; sed scriptura maximi momenti est oratio quaedam in dialecto Aragonense-Castelliensi.

Glossae magnificatae

Textus glossarum[recensere | fontem recensere]

Texto audire cum pronuntiatione restituta
Transcriptio palaeographica

Cono ajutorio de nuestro dueno, dueno Christo, dueno Salbatore, qual dueno get ena honore, equal dueno tienet ela mandatjone cono Patre, cono Spiritu Sancto enos sieculos delo sieculos. Facanos Deus omnipotes tal serbitjo fere ke denante ela sua face gaudioso segamus. Amen.

Translitteratio normativa

Cono ayutorio de nuestro dueño, dueño Christo, dueño Salbatore, qual dueño yet ena honore, e qual dueño tienet ela mandacione cono Patre, cono Spíritu Sancto enos siéculos de los siéculos. Fácanos Deus omnipotes tal serbicio fere ke denante ela sua face gaudiosos seyamus. Amén.

Versio Hispanica moderna

Con la ayuda de nuestro Señor Don Cristo, Don Salvador, Señor que está en el honor y Señor que tiene el mandato con el Padre, con el Espíritu Santo en los siglos de los siglos. Háganos Dios Omnipotente hacer tal servicio que delante de su faz gozosos seamos. Amén.

Versio Latina

"Cum adiutorio Domini Nostri, Domini Christi, Domini Salvatoris, Domini qui honoratur, et Domini qui tenet mandationem cum Patre, cum Spiritu Sancto in saeculis saeculorum. Faciat Deus omnipotens ut tale servitium perficiamus ut ante faciem suam gaudentes simus. Amen."

De libro manu scripto[recensere | fontem recensere]

Hic liber manu scriptus per multa saecula servatus est in monasterio San Millán de Suso vulgo nominato (id est "Sancti Aemiliani sursum iacente") apud San Millán de la Cogolla provinciae Rioiia Hispaniae; postea in bibliotheca monasterii San Millán de Yuso ("Sancti Aemiliani deorsum spectantis") iacebat.

De dialecto glossarum[recensere | fontem recensere]

Monasterium San Millán de Suso

Secundum nonnullos linguarum peritos dialectus glossarum est lingua communis vel koine ibero-romanicus, elementa continens dialectorum Aragonensis, Navarrensis, Castellanis etiamque Rivoiani. Alii autem asseverant dialectum eandem esse ac linguam antiquam Aragonensem (vide tabulam comparativam).

Verbum in glossis
Aragonice
Hispanice
Latina vulgari
de los (delo) d’os de los < DE ILLOS
ela a, la, l’ la < ILLA
ena, enos en (l)a, en (l)os en la, en los < IN ILLAM, IN ILLOS
fere fer hacer (antique: far, fer, fazer) < FACERE
siéculo sieglo (sieglo >) siglo < SAECULU
yet ye es < EST

Glossae vasconicae[recensere | fontem recensere]

Adsunt glossae duae in sermone Vasconum, quae leguntur:

jzioqui dugu - Vasconice hodierno legitur isioki dugu, Latine converso "[iam] incendimus]"
guec ajutu ez dugu - Vasconice hodierno legitur guek jauzitu ez dugu, Latine converso "nos non salimus"

Vide etiam[recensere | fontem recensere]