Rodericus Didaci

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Monumentum Roderico Campidocto dicatum in urbe Hispanica Burgos
Roderici scriptum

Rodericus Didaci filius[1] nomine ab ipso Ruderico scripto (Hispanice: Rodrigo Díaz de Vivar; natus Vivarii in Castella circa annum 1045, mortuus Valentiae die 10 Iulii 1099), Campidoctor vocatus (al-Kanbittur in chronicis Arabicis), Didaci Laini filius, fuit miles equesque Castellanus, nunc heros Hispaniae habitus.

Eques Sanctii II[recensere | fontem recensere]

Vir nobilis fuit, amicissimus Sanctii Regis II Castellae, strenuus eques Christianus, invictus bellator Castellanus. Mauri Musulmanes eum Sidi (id est 'dominus' in lingua Arabica Hispanica) appellabant; Christiani, El Campeador (hoc est 'campidoctor'). Sanctio rege contra fratres pugnante, apud Vulpeculariam regnum Legionense vicit pro Sanctio.

Cum esset bellator peritissimus, Sanctio mortuo prope Semore manu Belidii Athaulphi, spretus est ab Alphonso VI novo rege, bis in exsilium coactus.

In exsilium eiectus[recensere | fontem recensere]

Exsul factus est mercenarius, semper Castellae fidelis; numquam bellum in Alphonsum intulit. Ipse et Caesaraugustae rex adversus alios Mauros Christianosque bellabant. Saepe contra comitem Barcinonae proelio concertabat.

Urbe Valentia capta, se ducem et dominum creavit Regni Valentiae.

Heros Hispanus[recensere | fontem recensere]

Adhuc heros celebratur, praesertim in Hispania, et multae fabulae de eo narrantur, praeclara est Cantar de mio Cid, primum carmen epicum Hispanicum, in lingua Castellana antiqua scriptum. Sunt etiam complures pelliculae.

Sua historia apud duos fontes praecipuos Latine narratur: Historiam Roderici (sive Res gestas Roderici Campidoctoris) atque Carmen Campidoctoris, strophis sapphicis scriptum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Roderici

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rodericum Didaci spectant.