Taipeium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Taipeium

Taipeium[1] (Sinice: 台北 aut 臺北, Pinyin: Tái-bĕi) est maxima Taivaniae urbs, quae ab anno 1949 ut caput ad tempus Rei publicae Sinarum fungitur. Urbs, quae ad insulae Formosae septentriones sita est, est prima sedes culturae oeconomicaeque rei publicae, complures universitates studiorum, bibliothecas, musea, et collegia oeconomica habens. Mense Martio anni 2009, numerus incolarum datur esse 2 619 920 urbi et 6 752 826 regioni metropolitanae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Praetorium, circa 1916

Taipeium, postquam saeculo duodevincesimo incipiente conditum est, mox saeculo undevicesimo sedes commercialis magni momenti in Asia factum est. Quamobrem Domus Tsingiana Sinas tunc regnans Taipeium in caput Taivaniae anno 1886 fecit. Et Iaponia, cum Taivaniam anno 1895 post primum bellum Sino-Iaponicum annexit, Taipeium ut caput insulae attinuit.

Bello Orbis Terrarum II anno 1945 confecto, Res publica Sinarum insulam ab Iaponia recepit. Tunc, cum Bello civili Sinarum cladem passus est Chiang Kai-shek, rei publicae regimen ad Taivaniam anno 1949 recessit, Taipeium declarans caput ad tempus Rei publicae Sinarum.

Hodie Taipeium urbs alphae generis putatur, ob opem industrialem, commercialem, et nummarium. Sedes mercatorius Taipeiensis, qui cambium TSEC includit, situm habet in caeliscalpio Taipei 101, altitudinis altero omnium aedificiorum mundi.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Regio metropolitana Taipeiensis vallem fluminum Keelung (基隆河), Dahan (大漢河) et Xindian (新店溪), ubi haec una in flumen Danshui (淡水河) confluunt, complet, et extendit ad orientem usque ad 25 km ab urbe Keelung, quae Oceani Pacifici portum Taipeio praebet, et ad occidentem ad ostium fluminis Danshui in Fretum Taivanense fluentis, ubi litoralis Urbs Danshui sita est. Medium regionis metropolitanae, quod Urbs Taipeium proprie nuncupatur, fines habet quae fere statuuntur circa ad meridiem in flumine Xindian, ad solis occasum fluminibus Dahan et Danshui, et ad septentriones flumine Keelung.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Urbs ad alias urbes connectitur per ferrivias, autovias, et aeroportus. Quae systemata complectuntur magna laophorii retia, hamaxostichos altae velocitatis inter Taipeium et urbem ad litus meridionale insulae sitam Kaohsiung, et duos quoque aeroportus:

  • Taipeiensis Songshan Aeroportus media in urbe situs, qui solos volatús aut domesticos aut ad Rem publicam popularem Sinarum praebet, et
  • Internationalis Toayuan Aeroportus, qui volatús ad fere omnes mundi urbes praebet.

Districtus[recensere | fontem recensere]

Taipeium in 12 districtus (區 qu) dividitur.

Districtus nomen Incolarum num. Distr. area Num. curs.
Districtus Taipeii Hanyu Pinyin 漢字 Wade-Giles (ab anno 2009) km²
Zhongzheng 中正區 Chung-cheng 159 464 7.61 100
Datong 大同區 Ta-t'ung 124 466 5.68 103
Zhongshan 中山區 Chung-shan 218 551 13.68 104
Songshan 松山區 Sung-shan 209 903 9.29 105
Da'an 大安區 Ta-an 313 371 11.36 106
Wanhua 萬華區 Wan-hua 190 050 8.85 108
Xinyi 信義區 Hsin-yi 227 232 11.21 110
Shilin 士林區 Shih-lin 285 459 62.37 111
Beitou 北投區 Pei-t'ou 249 319 56.82 112
Neihu 內湖區 Nei-hu 267 120 31.58 114
Nangang 南港區 Nan-kang 113 462 21.84 115
Wenshan 文山區 Wen-shan 261 523 31.51 116

Clima[recensere | fontem recensere]

Taipeium clima humidum subtropicum habet, ubi proper eius locum apud Oceani Pacifici litora hiemes sunt breves et mites; aestates autem sunt humidae nimbibus et tempestatibus typhonicis praebitae: a mense Iunio usque ad mensem Octobrem urbs subiecitur ad quattuor plus typhonicas tempestates.[2] Media temperatura annualis est 23.6 °C (74.5 °F), media aestiva 29.4 °C (84.9 °F) et media hibernali 11 °C (52 °F).

Universitates studiorum[recensere | fontem recensere]

  • Nationalis Chiao Tung Universitas—Campus Taipeiensis (1896)
  • Nationalis Taivanensis Universitas (1928)
  • Nationalis Chengchi Universitas (1927)
  • Nationalis Universitas Taipeiensis
  • Nationalis Eruditionis Universitas Taipeiensis
  • Nationalis Scientiae Technologiaeque Universitas Taivanensis
  • Nationalis Technologiae Universitas Taipeiensis
  • Nationalis Universitas Normalis Taivanensis (1946)
  • Nationalis Yang Ming Universitas
  • Nationalis Artium Universitas Taipeiensis
  • Municipalis Eruditionis Universitas Taipeiensis
  • Sinica Technologiae Universitas
  • Sinica Culturae Universitas
  • Ming Chuan Universitas
  • Shih Chien Universitas
  • Shih Hsin Universitas
  • Soochow Universitas
  • Taipeiensis Medicinae Universitas
  • Tattung Universitas

Aliae scholae notabiles[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "Taipei City Today". Taipei City Government. 2004-08-17 


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!