Hermannus Göring
| Hermannus Göring | |
|---|---|
| Hermann Göring | |
| Göring paulo post quam ab Americanis die 9 Maii 1945 comprehensus est | |
| Natus | 12 Ianuarii 1893 in Ponte Oeni |
| Obiit | 15 Octobris 1946 Norimbergae |
Hermannus Guliemus Göring (Germanice: Hermann, Wilhelm Göring vel Goering; natus die 12 Ianuarii 1893 in Ponte Oeni - mortem sibi conscivit die 15 Octobris 1946 Norimbergae).
Index |
Familia et Iuventus[recensere]
Pater eius Ernestus Henricus Göring fuit, qui anno 1885-1888 coloniam Germanicam in Africa administravit, qui nunc Namibia nota est. Postea pater nonnullis locis Germaniae legatus erat. Hermannus eruditionem militarem habuit atque initio Belli Orbis Terrarum I pedes certavit. Deinde morbo coactus ad telum aeris (theod.: "Luftwaffe") venit et brevi tempore feliciter aeroplana militaria duxit. Post finem belli, quod Germania foedere Versaliis sanctito coacta erat, ut aeroplana militaria abolesceret, aeroplana civilia duxit.
vir politicus nazista[recensere]
His annis parti NSDAP se adiunxit et clade, qui ea pars Adolfo Hitler duce in seditione in Monachio moverat, graviter saucius, 1923 in Sueciam fugit. Ibi medici dolores eius morphio medicamine tractaverunt, cuius medicamenti stupefactivi ab his diebus studiosissimi erat. Anno 1927 Germaniam reversus est atque anno 1930 in parlamentum Germanicum electus est. Anno 1932, post victoriam sui partis NSDAP, praeses parlamenti factus est. 1933, postquam Hitler cancellarius imperii factus est, Goering multos magistratus administravit, i.a. ab 7 Aprilis 1933 praeses ministrorum Borussiae erat et ut successor Hitleri videbatur.
In Germania nazista[recensere]
Fuit vir publicus nazista qui militiae occultae Gestapo conditor fuit et magnam partem in holocausto habuit, id est in stragibus Iudaeorum inter tyrannidem Nazistam. Nam anno una cum aliis 1938 nazistis ut Iosephus Goebbels "Noctem crystallorum" paravit, qua negotia et synagoga Iudaeorum incensae et deletae sunt. Praeterea hac nocte multi homines occisi aut in Castra ad captivos concludendos posita missi sunt.
Notus est Göring servum substantiarum psychotropicarum vitii pectus habebat.
Goering et ab anno 1936 commissarius consilii quattuor annorum (theod.:"Beauftragter für den Vierjahresplan") erat. Hic magistratus oeconomiam Germanicam ad bellum gerendum praeparavit, ne Germania e.g. importationibus externarum mercium egeret. Goering inter Bellum Orbis Terrarum II exercitus aereus (Luftwaffe) dux fuit, sed cladem Germanicae aeroplanis pyrobolariis Americanis et Britannicis allatam impedire non potuit. Cum anno 1945 bellum perditum esse videretur et Hitler in Berolino a Russis oppugnato circumclusus esset, Göring, qui tum Germania australi morabatur, Hitlerum rogavit, ut ipse nunc principatum germaniae susciperet. Quo audito Hitler eum omnibus magistratibus dimisit. Paucis diebus post 7 Maii 1945 a militibus Americanis captus est.
Iudicium et mors[recensere]
Anno 1946 inter praeclaram causam Norimbergae contra nazistas Goering in ius vocatus est et die 1 Octobris capite damnatus, sed ante quam iudicium perfectum est, Goering in carcere mortem sibi conscivit die 15 Octobris 1946.
Lege etiam[recensere]
- Joachim C. Fest: Hermann Göring. Der zweite Mann in ders.: Das Gesicht des Dritten Reiches. Profile einer totalitären Herrschaft (11. Auflage). Piper, Monaci et Turici 1993, ISBN 3-492-11842-9, S. 103-119
- Heinrich Fraenkel/Roger Manvell: Hermann Göring. Verlag für Literatur und Zeitgeschehen, Hannoverae, 1964
- Andreas Gautschi: Der Reichsjägermeister. Fakten und Legenden um Hermann Göring (3. Auflage). Nimrod, Hanstedt 2000, ISBN 3-927848-20-4
- Guido Knopp: Göring, Eine Karriere, ISBN 3-570-00891-6
- Richard Overy: Hermann Göring. Machtgier und Eitelkeit. Monaci 1986.
- Dieter Wunderlich: Göring und Goebbels. Eine Doppelbiografie. Pustet, Ratisbonae 2002, ISBN 3-7917-1787-1
Nexus externi[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermannum Guliemum Göring spectant. |
- Opera Hermanni Göring aut de Hermanno Göring apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
| Rudolphus Wissell (SPD) |
Robertus Schmidt (SPD) | Ernestus Scholz (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Becker (DVP) | Ioannes de Raumer (DVP) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Albertus Neuhaus (DNVP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (NSDAP) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) |
|
- Viri
- Politicorum periti Germaniae
- Administri Imperii Oeconomiae (Germania)
- Praesides ministrorum Borussiae
- Legati Dietae Imperii Germaniae (Res publica Vimariana)
- Legati Dietae Imperii Germaniae (Dictatura Nazista)
- Auctores Holocausti
- Nati 1893
- Mortui 1946
- Homines qui sibi mortem consciverunt
- Bellum Orbis Terrarum II
- Fascismus in Germania