Carolus Augustus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dux iuvenis anno 1769

Carolus Augustus, Theod. Carl August (natus 3 Septembris 1757 Vimariae, mortuus 14 Iunii 1828 castello Graditz apud Torgaviam) ab anno 1758 dux et ab anno 1815 Dux Magnus Saxoniae-Vimarii-Eisenach erat. Ad usque annum 1775 Anna Amalia Brunsvici-Guelpherbyti eius procuratrix erat.

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Pater eius Ernestus Augustus II dux mortuus est, cum Carolus infans unius annis esset. Mater Anna Amalia Brunsvici-Guelpherbyti eius procuratrix facta est. Christophorum Martinum Wieland praeceptorem Caroli Augusti Vimariam vocavit. Qui iuvenem ducem consiliis Aevi illuminationis instituit.

Dux et dux magnus[recensere | fontem recensere]

Die 3 Septembris 1775 ipse regnum suscepit et paulo post Ludovicam principissam Hassiae-Darmstadii in matrimonium duxit. Carolus Augustus fautor artium erat et poetas et artifices ut Ioannem Wolfgangum Goethe (anno 1775), Ioannem Gottfriedum Herder (anno 1776) atque Fridericum Schiller (anno 1799) Vimariam in aulam suam vocavit. Die 5 Novembris 1782 Caroöus Augustus Francomurarius factus est. Ab anno 1786 dux militum exercitus Borussiae fuit. Inter Bella Coalitionum ab anno 1792 contra Franciam certavit. Post Proelium Ienense anno 1806 imperio militari se abdicavit et Ducatum in Confoederatio Rhenana induxit. Quod filius Carolus Fridericus anno 1801 Mariam Romanovam, filiam Pauli I imperatoris Russiae in matrimonium duxerat, Alexandro I imperatore Russico suadente anno 1814 ad Consilium Vindobonense invitatus est: Ita anno 1815 Saxonia-Vimarii-Eisenach Ducatus Magnus elatus est. Die 5 Maii 1816 prima constitutio liberalis Ducati Magni promulgata est. Anno 1817 Carolo Augusto adnuente studiosi Universitatis Litterarum Ienensis ad Festum Wartburgense convenerunt. Anno 1828 mortuus est, filius suus Carolus Fridericus ei successit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]