Ioanna Anglica (regina Siciliae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alienora Aquitaniae (ad sinistram partem imaginis) cum filia Ioanna. Pictura muralis Sacelli Sanctae Radegundis Chinonii

Ioanna (nata mense Octobris 1165; mortua die 4 Septembris 1199) fuit filia natu minima Henrici II Angliae regis uxorisque Alienorae Aquitaniae. Nupsit die 13 Februarii 1177 Guillelmo II regi Siciliae; regina a Gualtero archiepiscopo Panormitano coronata est. Anno fere 1182 filium peperit post aliquot dies mortuum, si recte Robertus de Torigneio in Chronicis suis sub anno 1182 refert:

Audivimus a quibusdam quod Iohanna uxor Guillermi regis Siciliae ... peperit ei filium primogenitum, quam vocaverunt Boamundum. Qui cum a baptismate reverteretur, pater investivit eum ducatu Apuliae per aureum sceptrum quod in manu gerebat.[1]

Guillelmo anno 1189 devicto et mortuo Ioanna captiva Tancredi successoris facta est. A fratre Ricardo liberata est.

Ioanna iuxta fratrem, cum huius sponsata Berengaria, ad Terram Sanctam in tertia expeditione sacra profecta est. In insula Cypro domnicellam, Isaacii Comneni filiam, incurrit et cum ea Tolosam rediit. Ibi Ioanna Raimundo VI Tolosano nupsit, cui peperit filium Raimundum patris successorem filiamque Ioannam. Anno autem 1199 Ioanna gravida a marito fugit, qui domnicellam Cypri aut uxorem aut paelecem fecit. Ioanna refugium in abbatia Fontis Ebraldi petivit, ibique parturiens mortua est. Iuxta illam filius Raimundus anno 1249 sepultus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]