De nugis curialium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

De nugis curialium est opus Latine scriptum auctoris Anglici Gualteri Map. Anecdota ibi congessit partim a seipso cognita (fuit enim clericus et regis Henrici II legatus qui in Franciam et Italiam saepe ibat), partim ab aliis narrata.

Index capitulorum[recensere | fontem recensere]

Index ex editione M. R. James demptus est, orthographia verborum communium normatibus classicis reducta.

Distinctio prima

1: Assimilatio curiae regis ad infernum. 2: De inferno. 3: De Tantalo. 4: De Sisipho. 5: De Yxione. 6: De Ticio. 7: De filiabus Beli. 8: De Cerbero. 9: De Caron. 10: De germinibus noctis. 11: De Herla rege. 12: De rege Portingalensi. 13: De Gischardeo de Belo Ioco monacho Cluniacensi. 14: Item de quodam alio monacho Cluniacensi. 15: De captione Ierusalem per Saladinum principem paganorum. 16: De origine Ordinis Carthusiensium. 17: De origine Ordinis Grandimontensium. 18: De origine Ordinis Templariorum. 19. Quiddam mirabile. 20: Item alius mirabile. 21: De filio Solidompni Babiloniae. 22: De sene Axasessi. 23: De origine Ordinis Hospitalarium. 24: De origine Ordinis Cisterciensium. 25: Incidentia magistri Gauteri Mahap de monachis. 26: Item recapitulatio Grandimontensium. 27: De origine ordinis Simplingham. 28: Item recapitulatio Carthusiensium. 29: De quadam secta hereticorum. 30. De quadam alia secta eorundem. 32:. De tribus heremitis mirabiliter penitentibus.

Distinctio secunda

1: Prologus. 2: De Gregorio monacho Gloucestriensi. 3: De beato Petro Tharentasie. 4: Item de beato Petro eodem. 5: Item de eodem beato Petro. 6: De quodam heremita. 7: De Luca Hungaro. 8: De indiscreta devotione Walensium. 9: De Helya heremita Walensi. 10: De Cadoco rege Walensi. 11-16. De apparitionibus fantasticis. 17: De Gado milite strenuissimo. 18: De Andronio imperatore Constantinopolitano. 19: De Gillescop Scoto viro strenuissimo. 20. De moribus walensium. 21: De hospitalitate Walensium. 22: De Luelino rege Walensi. 23: Item de eodem Luelino. 24: De Conano sine pavore. 25: De Cheveslino fure Walensi. 26: De furore Walensium. 27-30: De quibusdam prodigiis. 31: De quibusdam proverbiis. 32: Conclusio praemissorum.

Distinctio tertia

1: Prologus. 2: De societate Sadii et Galonis. 3: De contrarietate Parii et Lausi. 4: De Rasone et eius uxore. 5: De Rollone et eius uxore.

Distinctio quarta

1: Prologus. 2: Epilogus. 3-5: Dissuasio Valerii ad Ruffinum philosophum ne uxorem adducat. 6: De Eudone puero a Demone decepto. 7: De quodam monacho Cluniacensi contra votum suum in castris militanti. 8-10: Item de fantasticis apparitionibus. 11: De fantastica deceptione Gerberti. 12: De sutore Constantinopolitano fantastico. 13: De Nicholao Pipe homine equoreo. 14: De Salio filio admirandi maioris. 15: De Alano rege Britonum. 16: De Sceva et Ollone mercatoribus.

Distinctio quinta

1: Prologus. 2. De Apollinide rege. 3: De origine Godwini comitis et eius moribus. 4: De Cnutone rege Dacorum. 5: De primo Henrico rege Angliae et Lodovico rege Francorum. 6: De morte Willelmi Rufi regis Anglorum ("regum pessimus") et gestis Henrici regis Anglorum secundi. 7. Recapitulatio principii huius libri ob diversitatem litterae et non sententiae

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
  • Thomas Wright, ed., Gualteri Mapes De nugis curialium distinctiones quinque. Londinii: Camden Society, 1850 Textus apud archive.org
  • M. R. James, ed., Walter Map: De nugis curialium. Oxonii: Clarendon Press, 1914 Textus apud archive.org
  • M. R. James, interpr., Walter Map's De nugis curialium. 1923 (Cymmrodorion Record Series, 9)
  • M. R. James, C. N. L. Brooke, R. A. B. Mynors, edd. et interprr., Walter Map: De nugis curialium. Oxonii: Oxford University Press, 1983
Philologica et critica
  • Antonia Gransden, Historical writing in England, c. 550 to c. 1307 (Londinii: Routledge, 1974) pp. 242–244
  • Robert Levine, "How to read Walter Map" in Mittellateinisches Jahrbuch vol. 23 (1988) pp. 91-105
  • F. Liebrecht, "Zu den Nugae Curialium des Gualterus Mapes" in Germania vol. 5 p. 77 ff.; reimpressum in F. Liebrecht, Zur Volkskunde: alte und neue Aufsätze (Heilbronn: Henninger, 1879) pp. 25-52